Heinrich-Bullinger-Briefwechseledition, Universität Zürich © Heinrich Bullinger-Stiftung Arpa Bibliothek Textbreite Schriftgröße

[548]

Berchtold Haller im Namen der Pfarrer von Bern an
Bullinger,
Leo Jud und
die übrigen Pfarrer von Zürich
Bern,
8. März 1535

Autograph: Zürich StA, E II 337, 102 (Siegelspur) Ungedruckt

Begrüßen die Bereitschaft der Zürcher zu einem Treffen in Zofingen, sind aber aus gesundheitlichen Gründen nicht vor Ostern dazu in der Lage. Bitten um Mitteilung, ob die Zürcher anläßlich einer der Kapitelversammlungen im Aargau erscheinen wollen, oder ob sie eine gesonderte Zusammenkunft in Zofingen vorziehen.

S. Literas vestras 15. februarii datas 1 , fratres charissimi, prima martii accaepimus, quibus intelleximus, quod apud vos statueritis, quatenus Zofingae diem conventus indicamus atque id quantocius fieri poterit, quo si quid simultatis subnatum sit, mutuo tollatur colloquio, atque animi nostri denuo sic conglutinentur pacis et charitatis vinculo, ut solida in posterum sit et maneat concordia. Placet nobis ex animo institutum vestrum, quandoquidem nihil magis nobis cordi est, quam simultatem non solum erga vos, fratres, si qua unquam fuerit, sed et quosque mortales penitus esse abolitam, immo et vos quoque per viscera misericordiae dei nostri obsecramus, ne quid a syncera charitate alienum de nobis unquam suspicemini. Sed interim quaeso accipite, quomodo res nostre sese habeant. Franciscus 2 noster senio ferme confectus in diem valetudinarius est, ut huic soli ecclesiae negocia imponere non audeamus. Adde quod Megander et ego propter communem tussis et reumatismi morbum ita afflicti praeter spem saepius vices mutare cogimur, ut qui hodie modicum, crastino minus valeat. Diaconos non habemus, qui vel nobis infirmis vel absentibus

1 Nicht erhalten.
2 Franz Kolb.


Briefe_Vol_05_146arpa

ecclesiae satisfacere possint 3 . Quo fit, ut ante pascha 4 diem conventus nostri significare non potuerimus. Nihilominus, ut utrinque conventum petimus, ita nos huic minime deerimus, sed interim ne vestram synodum pascalem turbemus. Visitabimus nostro more capitulares synodos 5 , tres in Aergavia: Brugis 6 , Araugis 7 et Zofingae. Ex iis locis vel unum vobis per omnia commodum deligite, quandoquidem alter nostrum ea sit invisurus, vel si malueritis privatum et quietiorem conventum Zofingae, nobis diem post pasca assignate, et aderimus bona spe conventum hunc nostrum toti reipublicae Helveticae, christianae scilicet, maxime profuturum. Ubi locum capitularem in Ergavia delegeritis, indicate vos diem synodi vestrae, et a nos vobis absque mora capitularis conventus diem significabimus. Rem b omnem tenetis. Interim dominus vos omnes ecclesiae suae servet pastores et doctores fidelissimos. Per nuncium hunc 8 , quandoquidem mox ad nos redibit, scribite, quae statueritis.

Valete, fratres in Christo Jesu charissimi.

Berne, octava martii anno 1535.

Berchtoldus Hallerus

omnium fratrum nomine.

[Adresse auf der Rückseite:] Henrico Bullingero, Leoni Iudae caeterisque symmystis ecclesiae Tigurinae, fratribus nostris in domino charissimis.