[557]
Autograph: Zürich StA, E II 360, 19 (Siegelspur) Ungedruckt
Beklagt den Eigennutz der Klostervögte und bittet um Unterstützung für sein Eintreten gegen die Zweckentfremdung von Stiftsgut. Bedauert, daß die Amtszeit von Bürgermeister [Hans Jakob von Wattenwyl] zu Ende geht. Über die Genfer Angelegenheit werden die aus Bern zurückkehrenden Zürcher Gesandten berichten.
S. Quodsi te delectat quavis occasione meis ineptus obrui, charissime frater, sic brevi offensus es, ne dicam fatigatus, ut amplius quaeri nihil possis. Occurrunt nuncii innumeri et nunc quoque certissimi, legati vestri 1 , quos et his gravare volui, quod novum te consultandi argumentum habeam.
Non ignoras, quantas divitias senatus noster e monasteriis non in fiscum publicum, sed potius quorundam male feriatorum oeconomorum potius[!] annuatim recipiat expendatque, ut perpetuus oeconomorum debitor sit 2 . Quo a nihil aliud sperare possum, quam quod et ecclesiastica, ut vocant, et aerarii bona turpiter dilabantur et dilapidentur tandemque futurum, ut nec pauperibus per amplam hanc ditionem nec ministris nec scolis nec etiam senatorio tandem stipendio nimium liberali consulere possint. Nullam enim priorum rationem habere incipiunt, postremum primum et unice curant nec secernunt quoad usum et institutum bona haec ecclesiastica a temporalibus, sed ut sua in universum occupant. Ita b non curantes maiorum et mortuorum legatorum voluntatem ultimam his quoque vel abuti vel misere perdi[!] non abhorrent. Habent collegium
Briefe_Vol_05_161 | arpa |
---|
nostrum 3 sub manu sua. Quod cum omnino dissipare statuissent, tuo exemplo tuisque argumentis, quibus ante biennium tuis obstiteras 4 , et me meis opposui tandemque, quod nemo canonicorum sit praeter me, qui hanc collegii oeconomiam noverit, a 4 tribunis aut bandaretis 5 vix obtinui, ut restituerent vel aliqua ex parte in pristinum ordinem. Consenserunt hi. Restat, ut et senatus consentiat 6 . Qui si negaverit, provocabimus ad diacosios 7 non solum collegii, sed omnium monasteriorum causam acturi. Tu igitur, ut commode argumentis et scripturis conscientias perstringamus, quatenus rationem habeant longe maiorem in bonis ecclesiasticis quam aliis vectigalibus et tributis -ich glob, wir müssind meer arbeit han mitt dem kilchengutt dan mitt den pensionen -: Darum hilff und ratt, geliepter bruder. wie ich der sach sölle thun. Uff ostern habend wir aber 8 merckt, kumpt vilicht Burkart der tüchler 9 hann oder ander, by denen magst du es mir zuschicken.
Consul 10 noster, quia biennio praefuit, proh dolor mutabitur. Novus tribunus et ad minus duo senatorio ordini addentur. O quam vellem tecum de republica nostra ad saturitatem loqui!
Hoc nunc habui, quod scriberem. De Gebennensibus[!]c negocio minus scio quam tu. Legati tamen tui omnia referent. Megander illis locutus est.
Interim vale.
18. martii anno 35.
Tibi tum probe cognitus tum et addictissimus
B. H.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiaste Tigurino, fratri suo charissimo.