[571]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 66 (Siegelspur) Ungedruckt
Hat von dem in Zürich in Gewahrsam genommenen [Uli Bruder] schon früher nichts Gutes vernommen. Warnt vor der vom Kaiser ausgehenden Gefahr für die Freiheit Deutschlands.
S. Nugas putavi, quod serium esse nunc ex literis tuis 1 intelligo - de tumultu loquor. Habent in vinculis tui, quem si recte examinabunt, audient nimirum, quod nosse proderit. Nomen 2 est mihi notum, ut de quo nihil unquam quicquam audierim boni. Miror, quod nomen sit alteri 3 .
De Gallo 4 sentis pessime et iure quidem, de caesare 5 melius, qui si maneret, ut fuit hactenus, aeque sentirem et ego. Verum audi et iudica: Ambit uterque
Briefe_Vol_05_196 | arpa |
---|
Germanos et serio profecto. Quos si in amiciciam pellexerit Gallus, nihil erit aliud, manebit sui iuris Germania. Sin caesar Germanos obtinuerit, tentabit constituere monarchiam in toto orbe christiano. Quod dum intelligit nobilitas, in dubio est, utro nam se inclinet, imo dolet, quod timet de libertate germanica. Haec non ex me, sed ex nobili quodam viro et evangelico 6 nudius tertius animadverti, cui res germanicae sunt admodum curae. Hisce pene verbis loquebatur: "Si victus fuerit Gallus, constat Hispanum tentaturum esse libertatem nostram haud aliter, quam coepit in Germania Inferiore. Absit a Germanis, ut hoc oneris subeant, quod parat iste." Coniecit hic me in dubium, ut nesciam fere e duobus malis eligere. Haec tibi, ut videas, quae sint huius temporis pericula.
De quo in fine scribis 7 , alias respondebo.
Vale.
Basileae, 9. aprilis anno 35.
O. Myconius tuus.
[Adresse auf der, Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, domino et fratri percolendo suo.