[585]
Autograph: Zürich StA, E II 364, 10f (Siegelspur) Ungedruckt
Bucer gab bei seinem Besuch in Konstanz eine befriedigende Erläuterung zu den [von Chelius eingeholten] Gutachten; Bucer und Philipp [Melanchthon] schreiben nach Frankreich, um [Johannes]Sturm, Chelius und andere vor einem Mißbrauch der Gutachten durch den französischen König zu warnen. In Augsburg hat Bucer die Pfarrer für seine Abendmahlsauffassung gewonnen. Alexander [Schmutz], Pfarrer auf einer Pfründe des evangelisch gesinnten Briefüberbringers [Heinrich von Ulm], soll zum Weggang nach Straßburg verlockt werden; ein Brief Bullingers könnte helfen, ihn umzustimmen. Der Bote wird für einen Gefangenen in Meersburg um Beistand ersuchen.
D[ominis]a Hainricho Bullingero et Chunrado Pellicano, fratribus omnium charissimis b .
Salus per Iesum Christum.
Bucerus apud nos fuit 1 , viri charissimi, quocum contulimus liberrime. Ille vero sic sese aperuit, ut parum absit, quin simus placati. Collationis finis is fuit: consilia 2 manere et esse lubrica et inconstantia, caeterum interpretationem esse c satis aequam. Atque ita se res habet: Quodsi interpretationem, quam nunc facit, pro consilio dedisset Gallo 3 , nihil fuissemus moti. Sed factum quoniam non potest fieri infectum, iam cum Philippo 4 literas mittit in Galliam 5 , in quibus satis clarus est d admonetque e Sturmium 6 , Chelium aut quosvis alios, ne
Briefe_Vol_05_222 | arpa |
---|
aliorsum rapiant data consilia atque ipsi senserint; iam enim natum rumorem in Germania Gallorum regem hisce consiliis uti in perdendis piis 7 , proinde timeri, ne Gallus pontificis 8 procuratorem agat, non serio Christum quaerat, cum reliquis, quibus per longum testantur se nihil unquam admissuros, quod non bonorum omnium iuditio in rem Christi esse possit. Si legeretis epistolas, quas mittunt in Galliam, nihil in ipsis desyderaretis, sat scio. Hoc ipsum fortassis impetravit admonitio nostra 9 . Habetis summam rei. Praeterea nihil habeo hac de re, quod scribam.
Augustae quid egerit Bucerus 10 , nihil aliud audio, quam quod fratres traxit in suam sententiam, quam Ad Monasterienses 11 conscripsit, praecipue de exhibitione ||11 corporis Christi. De f quo proximis literis 12 .
Iam enim abit affinis 13 hic meus, vir dignus, quem ametis g , quoniam ille evangelium Christi ex animo diligit et fovet quique h solus per Turgoiam abstinet a missae pontificiae abominatione. Habet paraecianum Alexandrum nomine 14 , virum doctum in literis et linguis, quem forte Argentoratenses quidam
Briefe_Vol_05_223 | arpa |
---|
alliciunt, ut deserta ecclesia se conferat Argentoratum. Ego hominem contra per omnia sacra contestatus sum, ne locum mutet, verum nescio, an sit obtemperaturus. Vellem ergo, duo aut tria verba ad me scriberes tu, Bullingere i quasi aliunde audisses, quid ille institueret, et rogares k , ego ut illius abitum, quantum in me esset, remorarer 15 . Forte tua quoque autoritate persuasus mutaret animum, non locum.
Porro admonebit te, Bullingerum, praesentium lator cuiusdam boni viri, qui in vinculis tenetur Merspurgi 16 , utinam boni aliquid consilii incidat tibi.
Valete cum domibus l vestris.
Constantiae, 29. maii 1535.
Io. Zvick.
[Adresse auf f. 4a v.:] Pientissimo d. Hainricho Bullingero Tiguri Christum christianice docenti, fratri observando.