[678]
Autograph: Zürich StA, E II 337, 114 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt den Zürchern, daß sie Erasmus Schmid geschickt haben; die Pfarrer in Reichenweier werden ihn gerne als Lehrer und Vorsteher annehmen. Da ihr Fürst [Graf Georg von Württemberg-Mömpelgard] verreisen mußte, wird sich Schatzmeister Johannes Frosch um Schmid kümmern; die Zürcher brauchen sich keine Sorgen um ihn zu machen, denn er wird es [in Reichenweier]mit einem gesitteten Volk zu tun bekommen.
Graciam et pacem a domino.
Non possum vobis, viri fratres facile charissimi et multo omnium doctissimi, gracias non habere agereque immortales, quod illustri nostro principi a1 hactenus egre expectanti et illius ecclesie nobisque ministris 2 anxie deprecantibus tandem morem gessistis b , insuper et me haud frustra laborasse nec quicquam coram principe et tota ecclesia vel fictum vel mentitum attulisse iam comprobastis, in hoc quod nobis desideratissimum et omnibus desiderabilem Erasmum 3 misistis, quem ego sane, quantum mea interest, loco tum parentis tum preceptoris perpetuo sum habiturus. Non solum autem ego, sed et omnes fratres mei, collegae et symmiste eius doctrine et imperio parere seque subditos futuros iam dudum summo desiderio prestolabantur, neque opus est eum nobis commendasse c , id quod nos illi et vobis debere profecto agnoscimus.
Est autem illustris princeps, comes Würtenbergensis, qui illi providebit et iam triduo aut quatriduo eius adventum expectare non potuit 4 . Habiturus est autem bonos et pios praefectos, presertim Ioannem Froschium 5 , doctissimum virum nostrique amantissimum, qui quum hactenus omnibus verbum amantibus et ministris d admodum favens fuerit. Nimirum hunc nostrum omnibus desiderabilem Erasmum negliget? Et nos fratres pro nostra tenuitate curabimus,
Briefe_Vol_05_427 | arpa |
---|
ut ne quicquam illi desit, qui nobis in precio summoque loco habendus est. Omnem ergo curam et solicitudinem e deponite; non enim collegam vestrum ad alienos a charitate Scythas 6 aut alios exteros misistis, sed ad pios fratres et fideles et ad magistratus et populum tametsi agrestem, tamen verbi divini cupidum et qui necessitatibus fidelis episcopi communicare bene font. Quod autem hunc Erasmum nobis misistis, gracias vobis dignas ne unquam referre possumus; sed deus et pater domini nostri Iesu retribuat vobis in futuro seculo, ad cuius gloriam et illius ecclesie profectum et edificationem eiusmodi viri pii conatus cedant. Et cum princeps ille pastorum custos adparuerit, immarcessibilem ab hoc coronam glorie accipiatis 7 .
Valete in Cristo, viri eruditissimi simul ac integerrimi, et deum orate pro nobis, perinde atque nos pro vobis.
Datum Hunawyler, 15. f novembris anno 35.
Nicoiaus g Kinnig,
totus vester.
[Adresse auf der Rückseite:] Doctissimis ac piissimis parochis et ministris lectoribusque verbi in Tiguro, amicis et fratribus charissimis.