[709]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 121 (Siegelspur) Ungedruckt
Zwingli, dem Mötteli viel verdankt, trug zu Recht den Namen "Huld rych", denn Namen sind bedeutungsvoll, gottgewollt und nicht zufällig, wie dies Beispiele aus dem Alten und Neuen Testament erkennen lassen; das gilt auch für Bullingers Vornamen "Gheim rych". Da Martin Mötteli vom Gerichtsherrn Joachim Mötteli [vom Rappenstein]angefeindet wird, das Volk ihm jedoch wohlgesinnt ist. weiß er nicht, ob er das Amt antreten oder sich wieder zurückziehen soll; bittet daher Bullinger, der von Albrecht [Wecker] mehr erfahren wird, darüber zu entscheiden.
Ego cum multis ventiler calamitatibus quottidie, quibus pro animi mei tenuitate
pluribus distrahor consiliis, placuit tua ex omnibus selecta, alacri uti benevolentia,
presertim vero ea de causa, quod nescio quid optimi de Tyguro mihi
presagiat animus, non solum quod vestra de Christo integra ac syncera meam
in dies fidem fulciat doctrina, sed etiam quod sanctae memoriae virum M. Huldrychum
Zwinglium fidei meae syncerum habuerim patrem; is enim suis articulis
mihi veluti fundamentum iecit. Quemadmodum itaque is sanctae memoriae
vir sua alacritate et facilitate erga quosvis veritatis studiosos suum nomen
syncere praestitit, ut "Huld rych" et cognosceretur et amaretur, veritate vero,
quam sic augustam ac dilucidam ex tam atra fucatae hypocrisis caligine constanter
prodire fecit, adeo omnium animos compulit, ut etiam adversarii nihil
habeant, quibus etiam ipsis testibus commodum responsent, unde recte
"Zwinger" dictus sit. Nam etsi mundo et eius sapientibus hec videri possint
vocabula fortuita, spiritu tamen docemur omnia praefinitis consiliis a deo fieri;
quod enim Abre nomen dedit Abraham 2 , Iacob Israhel 3 , quod angelus e
celo Ioannis et domini nomen praedixit 4 , nonne idem potuit et hic recte intelligi,Briefe_Vol_06_034 arpa
ut ipso nomine missionis, officii et operum rationem ostenderent, presertim
vero, cum ipsa rerum experientia idem ubique testetur. Hec, si recte sentio,
etiam de te interpretari nullus culparit: Quid enim est "Gheim rych" quam
mysteriorum dei opulentus? Quodsi quis inficias ierit, probatur res ipsius experimenti
et facti ostentatione. Quanta enim ubique a seculis abscondita mysteria
enucleas, iudicent me doctiores. Habes causam, qua tua libens utor autoritate.
En, optime vir, res nostrae plurimum premuntur: Suffraganeus (quem dicunt) Joachim Möttily 5 , etiamsi de nullo crimine me accusare possit, tamen odit et execratur nomen meum 6 adeo, ut timeam a me nunquam posse, saltem syncera conscientia, cum illo in gratiam redire, unde eius furorem ego libenter cedendo, ut nonnulli suadent, avertere cupiens. Rogat vero plebs multa sibi de me promittens, studet me sibi retinere. Ego utrinque actus, quid faciam, nescio. Insecutum est illiusmodi tot technis tot praestigiis ad nocendum paratis b commorari. Indignum videtur relinquere, qui te diligant evangelii gratia, ratione iacture; timendum item, ne quid oriatur tumultus, ne cedes. Censent quidam expectandum, quid res ferat, quo numen ac fata ducant, aliqui rectius locum mutandum fore rei nihil confidentes. Ego tuo iudicio, quod enixe precor, libens obsequor. Si quis esset, cui in voto fuerit ad nos transire, nihil succensebo. Si res postulat, ego illius locum supplebo. Quicquid ad rem, quam syncere intelliges ex Alberto 7 tuo, commodum esse decreveris, morem geram.
Briefe_Vol_06_035 | arpa |
---|
Vivit Martinus tuus usque huc, quem audio apud vos mortuum denunciari.
Inde, quam candide agant nobiscum homines isti, facile perspicis.
Vale cum felici anno cum omnibus tuis.
Winfeldae, 2. die ianuarii anno 36.
Martinus Möttili, tui
observantissimus.
[Adresse auf der Rückseite:]:] Dem frommen, wolgelerten Meister Gheimrychen Bullinger zu Zürich, minem gunstigen, lieben herren und bruder.