[727]
Ausfertigung von Konrad Hubert a : Zürich StA, E II 347, 65r.-v. (Siegelspur) Ungedruckt
Die schriftlich erteilten Zusagen in einer derart gewichtigen Sache [nämlich der Frage des Abendmahls], insbesondere die Zustimmung zu Bucers Schrift "Ad Monasterienses", können nicht nachträglich als unverbindliche Äusserungen unter Freunden abgetan werden. Wenn [die Zürcher] eine Zusammenkunft ablehnen, brechen sie ihr Versprechen, behandeln [die Strassburger] mit unverdientem Argwohn und riskieren bei der bevorstehenden Synode die Trennung der Schweizer Kirchen von jenen Deutschlands und Englands. Bittet deshalb nochmals dringend um brüderliches Gehör.
Gratia et pax, Bullingere charissime.
Oremus dominum, mi Bullingere, ne quid in caussa eius tanta et ecclesiarum tanto periculo admittamus humanitus. Novimus, optime vir, nulla promissa tenere contra dominum 1 , et quae sit amicorum in familiaribus literis libertas, non ignoramus 2 . Sed tot iam annos hanc caussam concordiae ecclesiarum vobiscum agimus, toties est de ea ultro et citro scriptum, coram quoque omnem sententiam nostram exposuimus et existimabamus nec caussam nec nos sic haberi vobis, ut quicquam in hac caussa nobis diceretis aut scriberetis non meditatissimum b et religiosissime expensum. Proinde, cum iam alteris literis probasses sententiam nostram et mysterii eucharistiae tractationem, quam in libello ad Monasterienses aedidimus, et in prioribus ad me literis nihil provocatus testatus esses me spiritui tuo perhibuisse testimonium, expressisse mentem tuam 3 —agnoscis verba tua c -, putavi te in hoc tanto negocio
Briefe_Vol_06_074 | arpa |
---|
domini tamque diu tractato scribere nobis, de quo tibi certissime constaret esse id sententiam domini. Eaque de caussa multis ecclesiis et principibus descripta verba tua misi 4 volens spem illis confirmare futurae inter nos concordiae, quam illi scilicet tam anxie expetunt. Nunc si doleat sique apud te vehementius querar tot vere sanctis et mihi hanc spem non constare, est, ut arbitror, cur id mihi non adeo vicio vertas. Testimonium de scripto publico in re tot annis tanta contentione excussa quis numeret inter res leviculas, de quibus amicus amico scribat, quod in calamum incidat quolibet affectu? Sis, mi Bullingere, aequus inter nos iudex! At quicquid de his literis sit et tuo hoc testimonio, valeat semper apud nos sententia Christi, a qua si uspiam discessum est, anathema sit, qui d crimini det ad illam regredi.
Illud autem te etiam atque etiam per sanguinem domini nostri Iesu Christi oro et obsecro, perpendas, quam vos deceat negare vos nobis copiam vestri et obstare, ne in domino conveniamus, cum te ultro sacrilegii alligaris, si non advenires ad fratrum conventum vel Basileae vel Constantiae, modo vocareris una cum Bernatibus et Basiliensibus 5 . Scribis te multis ex caussis timere hinc plus subnasciturum simultatis et contentionis 6 ? Quae, obsecro, illae sunt? Christus nobis promisit se affuturum in medio nostri, si in ipsius nomine e conveniamus 7 . Iam si non creditis nobis pollicentibus nos in domino conventuros, certe non sentitis de nobis, ut sentire fratres de fratribus par est f et ut vera dilectio sentit necessario. Nos amicius g iudicamus de vobis, quos pollicemur nobis in nomine domini et conventuros at acturos omnia. Addis scire te, quid ambiam in hoc, quem postulamus, conventu, nempe ut mutetis loquendi modos de eucharistia 8 . At testati vobis sumus nihil requirere nos ultra ea, quae ipsi editis libris dedistis; hoc potius acturos, ut exponeremus vobis nostram et aliarum ecclesiarum de tota administratione evangelii sententiam cognituri, quid in ea ferre possitis, quid minus, et viam vobiscum quae- ||65 situri, ne ecclesiae Helveticae confirmato dissidio a reliquis ecclesiis Germaniae, nunc etiam totius Angliae 9 secluderentur. Instat enim, ut illae communicata sua fide et doctrina se et arctius iungant et ad communem fidei nostrae defensionem parent studiosius h contra conatus hostium, sive per concilium sive alia nos via petant. Nobis enim ex publicis vestris scriptis hactenus certa spes fuit viam istam nos facile inventuros fuisse, si audire nos mutuo sustinuissemus, ne tale et certe exitiosum schisma obtineret. Hinc ergo vestram promissionem de conventu magna fiducia principibus et ecclesiis praecipuis praedicavimus eaque
Briefe_Vol_06_075 | arpa |
---|
de caussa oravimus generalem illam nostrarum ecclesiarum synodum differri usque ad pascha 10 , ut scilicet commodissime interea nos transigeremus. Si nunc stat sententia conventum hunc nostrum non admittere, quanto pietatis i dolore confitebimur id iis principibus et ecclesiis, quibus ex vestra iurata promissione certam fecimus conventus nostri expectationem? Et quid k , obsecro, optimi fratres, iudicabunt sancti undique de ista promissionis vestrae mutatione? Nec enim videre poterunt, quid causse esse queat, ut administri evangelii Iesu Christi non possint cum fructu in caussa domini convenire et colloqui. Scimus, qua cautione sit agendum vobis, ne vestra labefiat in ecclesiis vestris authoritas. At nos omnia sic volebamus attemperare, ut qui vobis 1 rationem fidei et doctrinae ecclesiarum per Germaniam reddere et nostra vestris accommodare studemus m . Et consilium erat imprimis omnia seorsim vobiscum communicare, priusquam verbum coram iis faceremus, qui possent eo offendi.
Videte ergo, videte, fratres observandi, ne Christum et omnes illius ecclesias per orbem in nobis contemnatis. Nos, ne quicquam omittamus, quod scimus ad salutem vestram et ecclesiarum vestrarum ac omnium pertinere, iterum obtestamur vos per dominum nostrum Iesum Christum, facite nobis copiam vestri, ut in domino conveniamus et de doctrina eius inter nos conferamus. recipimus nos per eundem dominum Iesum Christum nihil acturos vobiscum, quam quod ipsi iudicaturi sitis pertinere ad gloriam Christi et esse officii nostri, et utcunque consentiatis nobis vel dissentiatis, semper tamen, quicquid charitatis fuerit, vobis prolixe impensuros. Ne admittite, fratres, vos iterum et iterum obtestamur per dominum nostrum Iesum Christum. ut aliquando ecclesiae Christi querantur de vobis fratres vestros vestri certe studiosos non potuisse impetrare a vobis, ut audiretis eos in caussa Christi. Quid de pontificiis querimur o , scitis; quid Paulus ipse in hac re fecerit p , palam est 11 ; quid habeat promissum Christi de sanctorum conventu 12 , omnes praedicamus.
Vale, mi Bullingere, et noli graviorem admonitionem in re tanta fratris tui vere amantissimi interpretari iniurias q .
Argentinae, 17. ianuarii 1536. M. Bucerus tuus, quem, obsecro, non facias vel cauponatorem vel proditorem verbi dei 13 , nisi audieris antea. Olim inauditum fuisset in ecclesia per se hoc tantum verbotenus facere.
[Adresse auf f. 66. v.:] Pio et erudito viro M. Heylrycho Bullingero, pastori Tigurino, suo in domino colendo.