[819]
Autograph: Zürich StA, E II 357, 21 (Siegelspur) Teildruck und zusammenfassende Übersetzung: Blarer BW I 800
Nimmt an, daß die Werbungen des Kaisers mit den Spannungen um Mailand in Zusammenhang stehen. Der Theologenkonvent in Eisenach beunruhigt ihn allerdings mehr. Hat das Schreiben Bullingers und Pellikans an [Johannes]Zwick, das diesen nicht mehr erreicht hat, mit Freude gelesen. Empfiehlt Jakob Frömbd. Ambrosius [Blarer] war heimlich zu Besuch in Konstanz.
S. De expeditionibus Caroli 1 quod scribam, non habeo. Nisi enim subest aliquid maius adeoque latentius (quo non suspicor), patent caesaris et Galli de Mediolano inimiciciae 2 , idque bellum quoniam nullo constanti rumore accipio posse transigi, metuenda est utriusque partis victoria. Caesar copias auget valde. Conquiruntur trans Rhenum equites quam possunt plurimi 3 . Gallo plaerique hominum non bene ominantur et affirmant Gallos ipsos difficile ad hoc bellum suscipiendum accingi. Expectanda voluntas domini est, qui, suis quid expediat, novit.
Magis tamen a me angit presens conventus Isnacensis, cui optarim ex vestris aliquem interfuisse 4 , quanquam, quod abestis, rationem et emolumentum suum quoddam habebit.
Litere tue et Pelicani Zviccium non pertigerunt 5 nec illi mittendas putavi, cum ipsum ad vos venturum esse praesciverim. Eas ex illius iussu apertas legi singulari cum leticia, quod intellexerim vos studium ingenuae castaeque pietatis christiane nondum minuisse.
lacobum hunc cognomine Peregrinum 6 , civem nostrum, tibi commendo; nam et pius mihi semper est visus et dignus, qui adiuvetur. Victum aegre hic
Briefe_Vol_06_285 | arpa |
---|
parat. Si quae apud vos illi condicio obtigerit, non gravabitur ad vos migrare. Fidum esse, quantum illum cognovi, comperi.
Saluta fratres omnes.
Ambrosius, frater meus, superioribus diebus hic latuit obiectans se cum intimis amicis et fratribus, cuius animum in praesentibus negociis, puto, ex Zviccio percepisti.
Vale in domino, colende Bullingere; in quo me ama, ut facis.
12. maii 1536. Constancie b .
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Henricho Bullingero, evangelistae Tiguricensium, domino et amico suo singulari. Zurch.