[828]
Bullinger an
Erasmus Ritter
Zürich,
24. Mai 1536
Autographe Abschrift oder Konzept a : Zürich StA, E II 345, 161f
UngedrucktBürgermeister [Hans]Zieglers Vorstoß zugunsten des Luthertums, über den Ritter berichtet hat
[Nr. 827], läßt sich in keiner Weise aufbriefliche Ausserungen Juds und Bullingers zuruckfuhren;
die von den Zürchern gebilligte Apologie der Confessio Tetrapolitana bekräftigt ausdrücklich
die Abendmahlslehre der Berner Disputation. sollte sich Burgauer verstellt haben, wäre
dies schändlich, doch seine Rechtfertigung konnte Bullinger nicht anders als annehmen.
Erasmo Ritter, Schaffhusiano antistiti.
Gratiam et pacem.
Rem profecto gratissimam fecisti, Erasme dilecte, verum exposuisti negotium
mihi plane novum et vel impudens omnino vel tibi incognitissimum 1 . Si
enim Benedictus 2 ex literis meis 3 iactat, quod tu illum iactare als hominum
est impudentissimus. Si vero tu illas meas non vidisti literas, quas illum sinistre
als interpretari, plane incognitissimam narras fabulam. Eiusmodi enim
sunt epistolae illae nostrae illi homini scriptae 4 , ut ex iis nihil veluti anceps in
diversum rapere possit; tantum abest, ut defectionem a Zvinglio ad Lutherum
vel colligere vel suspicari queat. Igitur nullis literis vel Leonis 5 vel meis confirmatus
consul Zieglerus in senatu hoc proposuit, quod proposuisse ais; de
nobis enim mendatia retulit impudentissima. Meliora obsecro, Erasme mi, de
nobis ominare, quam ut vel suspiceris unquam nos vel tantillum de confessa
concessuros veritate. Quid Benedictus iactet, nescio, hoc autem scio: Apologiam
illam urbium 4 6 ob
, quam male audimus a quibusdam, quod dixeramus
illam nos ut nostrae 7 non adversam 8 ferre posse, plane et disertis verbis approbare
Bernensem disputationem, quae impugnavit substantialem et corporalem
corporis Christi in pane praesentiam 9 .
Et ego ultimis b ad Benedictum literis monui Benedictum sua illa purgatione
apud me facta c10 idem sentire ac tradere, quod ante ipsum sensit Zvinglius.
Tam abest, ut possit is ex nostris decerpere literis defectionem nos moliri ad
Lutherum corporalem et carnalem iactantem praesentiam. Si vero Benedictus
mihi proposuit mendatia, referet pudorem et ignominiam, nec id quidem dissimulabit
et mendatiis tuebitur perpetuo. disertis sane verbis mihi confessus
est se non sentire, quod sacramenta afferant gratiam; || 162 rursus signum et signatum
non nisi apud sanctos esse juncta, impios post signum percipere nihil,
pios autem fidei benefitio percipere rem. Id ego improbare non potui. Nec
pudet, si is dicat me ista non improbare, nec opinor te offendit. Hic vero, si
quid mihi mentitus est, nescio; edoctus autem non silebo. Quodsi certo nossem
istum nostris abuti literis et iis nescio quam defectionem approbare velle,
videres, Erasme, quam mihi rem faceret ingratam.
Vale et ea, quae aedificant ecclesiam, cogita, meque pergito monere.
Tiguri, 24. maii 1536.