[861]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 200 (Siegelspur) Ungedruckt
Bittet Bullinger, eine Fürsprache Zürichs beim [französischen]König zugunsten der verfolgten Evangelischen zu erwirken. Der Überbringer des Briefes wird das Weitere selbst berichten. Grüße.
S. Quae postulatio huius 2 sit, ex ipso audies. Oro, ut dare operam velis. Debemus
ex officio membris nostris succurrere pro virili, debemus ex officio regem
vicinum 3 , quocum multum nobis fuit negotii, monere aliquando. Id cum
facimus, debemus facere non obiter aut perfunctorie, sed coram domino. Itaque
dabis operam, si qua fieri potest, ut cum literis legatio mittatur. De privata
re et ea peccuniaria saepe mittitur, in re tanta, tempore tam idoneo non mittemus?
Scio, quid metuas, ne regi quidquam hoc tempore obstringamur. Nihil
est periculi; nam quod facimus nos, non tam petere quam monere est, ac non
tam nobis quam ipsius civibus, imo non tam nobis quam ipsi postulamus,
quod poscimus. Neque magnificum beneficium est literis rem vulgarem aliquam
commendare; aliud est, quod a nobis hic requiritur, ut coram regibus et
principibus, coram tyrannis nos non pudeat causam suscipere innocentum. Si
nihil proficimus, at functi officio sumus et posci e nostris manibus sanguis illius
non potest 4 . Haec paucis volui rogare te, caetera ex ipso, qui has fert, cognosces
omnia.Briefe_Vol_06_361 arpa
Cupio te, candidissimum pectus, charissime mihi amice, in domino Christo optime valere. Amen. Salutabis fratres omnes diligenter.
Gryneus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heylricho Bullingero, suo patrono. Tyguri.