[54]
Autograph: Zürich StA, E II 362,25. Ohne Siegelspur. —Ungedruckt
Bedauert die schwierige Lage der schweizerischen Reformation nach dem Zweiten Kappelerkrieg wie auch den Tod Zwinglis und Oekolampads und ermuntert die Zürcher Pfarrer zur standhaften Vertretung der evangelischen Sache.
Gracia et pax a deo per Iesum Christum.
Non debent dici, charissime frater, alieni, quos una eadem fides, charitas quoque christiana tam arcte coniungit, ut unum amborum idem sit periculum, una crux, spes, et quicquid narrari potest vel adversi vel prosperi. Hec ratio, optime Henrice, me compulit ad scribendum, licet neuter alterum unquam viderit. Nam quem non merito summo a dolore afficeret praesens tam ingens ecclesie sancte dei calamitas, quando videmus eam destitui tam clarissimis heroibus uno ense impiissimorum hominum nequiter interfecto 2 , altero autem, ut res humane fragiles sunt et caduce, communi omnium nostrum sorte interiisse [!]3 , qui tamen assiduo labore tamque indeffessis vigiliis vineam domini 4 coluere!
Verum quando hec tam ingens ruina ita levis esse ducitur, merito omnibus pertimescenda est cecitas hec, que procul dubio dignam experietur animadversionem. At illud longe est horribilius, quod filios lucis 5 sic videmus fornicari cum perfidis illis, ut omnem eorum impietatem iterum erigere conantur, supra id, quod tam indignam christiano nomini (in condicionibus pacis)6 professionem dederit [!], scilicet, ut paucis dicam, mendacium esse veritatem, tenebras esse lucem, Belial Christum 7 . In quo non video, quomodo nos ministri praeterire possimus, quin infracto animo tantam abnegationem increpamus, indicemus quoque, quam non constare possit apud veros christiani nominis cultores. Sed quid ago? Quando tu et tui symmystae b nulla prorsus indigent admonicione. Sed quoniam apud Tigurinos magna constat auctoritas, optarem, ut negotium citius maturesceret. Non quod velim te tuosque fortitudine tantum, sed magis prudentia pugnare.
Ceterum, que hisce diebus acta sunt apud nos, praesens nuntius 8 tibi narrabit. Dominus te ecclesie sue diu incolumem servat indies precor.
Briefe_Vol_02_0028 | arpa |
---|
Vale, charissime frater. 1. ianuarii 1532.
Erasmus Ritter, tuus ex animo.
[Adresse auf der Rückseite:] Et pio et docto Magistro Henrico Bullingero, ecclesiastae Tigurino, charissimo fratri.