|
Briefe_Vol_06_480 | arpa |
---|
Age vero, mi Bullingere, quanto testimonio quidam apud nos praedicant tuam diligentiam et studium in concordia ecclesiarum reparanda! Idem et Bucerus agnoscit. Nos adhuc bona spes tenet. Nam operam dabimus, ut Witenbergenses et principes intelligant, quam plene veritatem agnoscatis et quam minime contemnendus metus ab articulis 5 recipiendis vos remoretur. Omnia synceriter et ut in oculis domini admoliemur.
Vale felicissime. Leonem 6 , Bibliandrum, Pellicanum nostrum, amicos omnes salvere plurimum opto.
Argen[torati]30. novembris anno 1536.
V. Capito tuus.
[Adresse auf der Rückseite:]Clarissimo d. Henrico Bullingero, pastori Tigurino, sibi in domino observando.