[64]
Balthasar Hirt an
Bullinger
Lichtensteig ,
13. Februar 1532
Autograph: Zürich StA, E II 355,37r. —v. Siegelspur. —UngedrucktErmuntert Bullinger, Zwinglis Werk in dessen Geiste fortzuführen auch gegen die Widerstände aller
Gegner. Beklagt seine Amtsenthebung und die Schwierigkeiten, die er als Fremder hat. Versichert, sich
weiter für die Sache der Reformation einzusetzen und bittet um Hilfe. Grüße. Empfiehlt den Boten,
der Weiteres berichten kann.
Salutem et in Christi cognicione perseverare.
Quod pro virili tuo sumopere huc anniteris, ut labefactatam nonnihil immaturo
beatissimi viri Ulrichi Zuinglii [obitu] christianam eamque veram pietatem repares,
adornes et vindices, bene teque dignissime facis, Heinrice suavissime. Foelices istos
tuos conatus foveat, augeat, secundet, qui incrementa dat omnium dominus. Addit
enim spes ingentes animis nostris, quum (quod foelix faustumque sit) in locum 3 et
in functionem succedis viri celeberrimi pariter et candidissimi pridem, non minus
ipse futurus et ipse celebris[!]. Stupidos ac bardos homines videas trophea ferentes
4 , paeana 5 canentes, triumphos (sed iuxta proverbium[?] ante victoriam encomium
6 ) iactantes, quibus iniectam in os pilam facile brevique constabit, si intrepide
pergas, coeptis inhereas animoque, qui, ut inquit ille, solus omnia vincit 7 , neutiquam
te indigno id prestiteris, quod pollicentur sibi de te plurimi. Pollicentur autem
et pia quadam dexteritate te superaturum et crudeliter et acerbe nimis ingruentes
pietati molestias et (ne quid, quod spero, impudencius celem) non minus
1934, S. 252f) und soll angeblich 1581 in St.
Gallen gestorben sein. Daß Balthasar Hirt
mit Rücheli identisch ist, scheint kaum
wahrscheinlich: Rücheli war offenbar gebürtiger
Appenzeller; ein autographer Brief
Rüchelis vom 29. Oktober 1551 (St. Gallen
Stadtarchiv, Q,1d,62, gedruckt in: Appenzeller
Urkundenbuch, aaO) zeigt Schriftzüge,
die sich vom vorliegenden Brief Hirts
deutlich unterscheiden. Der gemeinsame
Vorname sowie die schlechte Quellenlage
scheinen den erwähnten Widerspruch verursacht
zu haben.
pia integritate levaturum et suffragio et ope, quicquid undequaque aerumnarum
pios impetit, urget, cruciat. Tu omnium votis pociora prestare conare, et ita conabere,
ut ego quoque ipse exilii mei statu
8 (quem per atheos
9 quosdam ob unam missae
abhominandissimam impietatem presentes mihi peperere aerumnae) experiar et
senciam tuum in adipiscenda functione officium. Egit hac in re pientissime pariter
et foelicissime antecessor tuus beatissimus Zuinglius vel ob hoc ipsum apud posteros
immortali nomine donandus. Cuius in iuvandis fratribus operam et industriam
ut noves
10 data eciam opera, oportet omnino. Sum ego quidem ex eorum
numero, quos alienigenas 11 vocant. (Quam autem sit christianus christiano et evangelii
ministro alienus cominister, ipse pro animi tui candore facile nosti.) Et hoc
certe nomine video et experior (expertus enim loquor) non nullos non satis pios
adeoque fraternarum calamitatum inexpertos eoque compacientes minus nos negligere,
fastidire, contemnere. Quod quo animo faciant, ipsis a curae fuerit. Certe,
quibus animus parum sincerior incorrupciorque, huc intendunt, ut pro christiano
candore usui sint, quotquot opus habent. Habent autem opus potissimum (quod
me melius nosti), qui pro Christi gloria relicta, imo pulsi patria aliquando
12 nunc
demum malis obnoxii plurimis fortassis et gnaviter et fortiter pro eadem fulcienda
depugnant. Id quod aliis de me referentibus velim compertum foret. Nosti enim illud
de foetu rectius iudicare obstetricem quam matrem ipsam
13 . Plane (imprudencius
forte refero) eo agebam loco, ubi pro ratione temporis impietati non obstetisse,
consensisse b etiam, non reclamasse, abhominacioni inclamasse et vitae eciam
periculo non repugnasse ansas etiam praebuisse multorum perdicioni. Adeo nobis
facessebat negocium male negociosa libido. Et huc certe profeci, ut quamquam ipse
loco cedere cogar, ipsa tamen abhominatio successura sit minime, nisi inversis
denuo rerum vicibus peiora quam nunc eveniant. Et ipse meus discessus efficiet, ut
multis cum pietate sit causa manendi, fratribus dico, quorum cervicibus, in quantum
valui, obstetissem. Imminebat exilii discrimen. Missicantibus enim illis nebulonibus
et luporum more Christi caulas devastantibus
14 pene iam denuo apud nos
nullus est locus tutus, nisi, quod vereor, maius nobis facessere negocium quinque
illa, ut vocant, loca sacra (iuxta illud auri sacra fames
15 ). Quibus ob id cum suis
apud nos greek mire incandescit animus atheus, et coquit illos bilis amara. Irrideat
illos desuper conspector
16 , dominus noster illi[!]
17 .
Tu vale (deficiet enim charta scribentem) meque intime commendatum habe. Et
si quo poteris modo et ratione, fove, tuere, serva. Salvos iubeto apud te et leonum
fortissimum Leonem et pios quosque conversacione ignotos, Christi nomine notissimos.
setzte nach der Niederlage von Kappel eine
Kampagne gegen die «fremden, hergelaufenen
Pfaffen» ein (vgl. HBRG III 286).
Ex Liechtenstaig, idibus februarii anno etc. 32.
Balthassar Hirtt Phorcensis 18 ,
ecclesiastes pridem ecclesiae Liechtenstaig.
||37v. Ab eo 19 , qui has tibi defert literas, queso, si per ocium tibi vacat, diligencius
exquirito, utut nobiscum agatur. Ex cuius responso in illius inscende animum et
tanquam concepto themate pia quadam commonicione et ardenti cohortacione tepentem
illius forte non nihil mentem in Christi fidem sensim firma, erige roboraque.
Referet enim, ut aestimo, non parum, si illum sic extimularis, idque pro tua
sinceritate sincere. Officium illius, quum sit omnibus fere expositum, poterit facile
prodesse plurimis.
[Adresse darunter:]Pio et integro M. Heinricho Bulingero, ecclesiae Thuricensium
preconi laudatissimo, preceptori suo candidissimo.