[1013]
Autograph: Zürich StA, E II 355, 90 (Siegelspur) Ungedruckt
Kann zum Ausgang seines Verfahrens nun mitteilen, daß er von Landvogt [Zumbrunnen] freigesprochen wurde (hofft, daß die Feinde der Wahrheit zuschanden werden); bittet Bullinger, die Verteidigungsschrift [Möttelis]zurückzuziehen, damit nicht Anlaß zum Streit gegeben wird. Dankt den Pfarrern und Bullinger für die Unterstützung.
Gratiam et pacem a deo, patre nostro, et domino Iesu Christo. Amen.
Quando te (optime vir) non solum omnium ecclesiarum, sed et omnium fratrum anxiam curam gerere sciam, res meas, quas et nuper tecum contuleram, ac scripta schedula 1 , si quando casus 2 exigeret, ut memorarentur, tibi reliqueram, quem in finem abierint, pro tua singulari in me benevolentia nequaquam caelare volui. Ego enim, pro augusta veritatis maiestate, omnes semel illius inimicos confundi spero. Prefectus 3 enim cum in ius me citatum in tertium usque iuris diem presentem me sine accusatore haberet nulliusque
Briefe_Vol_07_183 | arpa |
---|
me reum ageret, ipse ego iudicem ius meum rogans, praefectus me liberum dixit; quo id vero consilio, scire non possum. Apologiam igitur meam, quam in scriptis tibi dedi 4 , a publico retractes velim, ne vel olim modo quovis novorum incendia iurgiorum esse possint. Si forsan dominus aequiorem de veritate sentiendi animum praestiterit, nullam nostri causa offensionem impatientibus querelis prebeamus.
Ceterum sedula opera, consilio ac sumptu mea me adiuvit ecclesia eximiam diligentiam et amorem in me exhibens, omnes item fratres; ut primum precibus et cura pro me rebusque ecclesiae erant anxii, ita plurimum nunc et ecclesiae et mihi congratulantur. Reddat illis dominus aeternam laeticiam pro illorum in me amore et studio. Tu pro tua in nos charitate nobiscum domino semper gratias agas.
Vale. Omnes te fratres semper salvum sedulo praecantur.
Quinta die iulii anno 37.
Martinus Mötyly, semper tuus.
Ex Winfelden Thurgoae.
[Adresse auf der Rückseite:] Simul piissimo doctissimoque viro M. Gheimrycho 5 Bullingero, domino ac fratri suo semper amantissimo.