[1174]
Autograph a : Zürich StA, E II 359, 2763 (Siegelabdruck) Ungedruckt
Dankt für einen Brief und verspricht, fleißig zu studieren. Berichtet über die Stilübungen bei Grynäus; auch Myconius und Otto [Werdmüller]fördern seine Studien. Hans Holbein ist aus England nach Basel gekommen und hat Erfreuliches über die Zustände dort berichtet; Bullinger kann ihm bei seiner Rückkehr etwas mitgeben. Gwalther schickt Vives' "De institutione foeminae christianae"; den Orosius kann er noch nicht liefern, da Platter noch in Frankfurt ist. Zählt neue Drucke von Froben, Cratander, Walder und Robert Winter auf Grynäus heiratet eine reiche Witwe [Katharina Lompart]. Die Pest grassiert noch immer. Bullingers Bruder Johannes soll ihm schreiben. Grüße.
Gratiam et pacem a domino etc.
Perlatae sunt ad me, praeceptor colende, literae tuae 1 , in quibus, ut in coeptis studiis pergam, me hortaris, quod me sedulo facturum polliceor quantumque viribus meis potero praestare, nunquam cessabo. Conabor enim, quoad vixero, ne ab ecclesia tanto tempore tantisque sumptibus frustra sustentatus videar.
Praecipua autem studiorum meorum pars est styli exercitium, in quo quotidie exerceor tam declamationibus quam veris fictisque narrationibus conscribendis. Qua quidem in re literarum studiosis nequaquam deest Grineus, Basiliensis academiae decus et presidium, qui hisce diebus diuturnum illud silentium suum magna cum studiosorum iuvenum voluptate nec minori, ut spero, utilitate rupit 2 et eruditione summa tradendique facilitate eximia et catechismum et oratorias institutiones brevissimas quidem, sed utilissimas praelegit et exemplis e Livio 3 , Cicerone Vergilioque sumptis omnibus clarissimam quandam lucem infert, ad quorum imitationem omnibus aliis aut narrationes simplices aut orationes forenses exercitii causa scribendae sunt, quas hic mira ingenii sui dexteritate examinans errores demonstrat et emendat. Omnia alia, quae mearum rerum statum attinent, optime sese habent. Non cessat in coepta humanitate d. Miconius, sed eam indies magis magisque confirmat. Non denegant idem doctissimi et optimi quique viri et professores, qui me in sui comertium humanissimo animo recipiunt. Nullum
Briefe_Vol_08-218 | arpa |
---|
quoque laborem mea causa supterfugit Otho 4 noster, qui in dialecticis nunquam mihi deest, si quando in scrupulum me torquentem incidero.
Venit nuper Basileam ex Anglia Ioannes Holbein 5 admodum foelicem eius regni statum praedicans, qui aliquot septimanis exactis rursum eo migraturus est. Quare, si quid habes, quod nundinis istis 6 ob negotiorum turbam a te omissum est, ad me transmittas; ego, ut omnia curentur, videbo.
Mitto ad te, patrone charissime, Ludovici Vivis De christiana foemina librum 7 . Orosium 8 vero nunc mittere non potui, cum Blatterus 9 noster, cuius opera in hac re utor, nondum a Frankfordia redierit. Quare, ne hanc moram aegre feras, obsecro.
Libri novi paucissimi apud nos excusi sunt. Frobenius 10 Ambrosium 11 Isocratemque 12 typis vulgavit et Erasmi opera iam sub prelo habet 13 ; Cra
Briefe_Vol_08-219 | arpa |
---|
tander Aeginetam 14 et alios quosdam de medicina libellos 15 impressit b ; Walderus Ptolomeo 16 supremam manum imposuit; Robertus quoque Winter, Oporini collega, Ludovici Vivis De anima librum in lucem aedidit 17 . Praeterea nihil est, quod sciam, cuius desyderio te duci existimem.
Grineus vero coelebem vitam matrimoniali statu commutavit viduamque duxit satis, ut audio, opulentam; nondum vero sunt celebratae nuptiae 18 .
Pestis vires suas indies magis magisque exerit per omnia urbis loca hinc inde grassans, sed hiemis adventu eius vires cessaturas spero.
Miror, cur Ioannis 19 , fratris tui, Camoenae 20 tam sileant; quem, rogo, meo horteris nomine, ut tandem silentio rupto rescribat, quo animi sui, quem mihi amicissimum novi, aliquod apud me monumentum literarium existat.
Salvum te cupit d. Miconius, cuius uxor 21 matrem tuam 22 plurima salute impertit. Salutabis, quaeso, nomine meo Wernherum Lithonium 23 , Theodorum 24 , Pellicanum aliosque Tigurini collegii proceres, imprimis vero universam tuam familiam, quui semper bene esse imprimis cupio. Vale bene, deusque te nobis diu incolumem servet.
Basileae, ex aedibus d. Miconii, 20. calendas octobris 1538.
Rodolphus Gvalterus,
tui observantissimus.
[Adresse auf der Rückseite:] Et eruditione et pietate insigni viro d. Heinricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti vigilantissimo, patrono et praeceptori suo imprimis colendo.