[1146]
Autograph: Zürich SIA. E II 343, 185 (Siegelspur) Ungedruckt
Sieht sich im Schmerz um seine Schwester vorläufig außerstande, Rudolf [Gwalther] bei sich aufzunehmen. Otto [Werdmüller] hat Melchior [Wirz] als Leiter des Pädagogiums abgelöst. Grynäus hat an Luther geschrieben. Grüße.
S. De Rodolpho 2 valde oro, cum nondum respondeo 3 , ne me putes rationes
sectari, quae parum amicitiam nostram deceant. Ita nunc sunt res meae, ut
non videam, quomodo apud me esse possit, quem esse apud me admodum
ferre possem. Valde, quod colligi non difficile potest, fluctuat mihi animus.Briefe_Vol_08-170 arpa
Valde perturbor, mi Bullingere; gravius me desiderium hoc meae sororis 4
insequitur, quam ego principio putaram. Recens vulnus non habuit dolorem
hunc. Novit dominus animi mei statum nunc; vix me sustineo. Vellem cuperemque
virium amplius esse, verum quid facias. Cupio igitur, si fieri
potest, ut paulisper illum a istic esse patiare. Ubi primum potero de me aliquid
certius constituere, peramice respondebo tibi.
Othonem praefecimus paedagogio nostro 5 in locum Melchioris 6 . Factum hoc utriusque cum bona gratia est. Tu ipse etiam hunc hortabere, ut diligenter munus suum fungatur, erga Tygurinos praesertim pueros, qui in eum iam maxime respiciunt.
De rebus reliquis spero bene habere omnia. Scripsi ad Lutherum non longa, sed libera tamen epistola 7 . Spero, dominus Christus dabit nobis, ut uno corde omnes pii in salute nostra exultemus et redemptorem nostrum glorificemus. Amen.
Saluta Leonem 8 , Pellicanum, omnes diligenter.
Valete in Christo. Amen.
Gryneus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinricho Bullingero suo charissimo. Tygurum.