[87]
Autograph: Zürich StA, E II 337,47. Siegelspur. —Ungedruckt
Besorgt wegen der von Feinden verbreiteten schlechten Nachrichten über die Lage der Reformation in der Schweiz beklagt sich Sam über Angriffe von zwei Seiten: von Luther, dessen jüngste Schrift [das «Sendschreiben an Herzog Albrecht»] er beilegt, und von den Katholiken, die bereits vom Untergang der entzweiten Schweizer redeten. Bittet um häufigere Nachrichten. Grüße.
Gratia et pax a deo patre per Christum.
Vulnus illud, clarissimi viri, quod clarissimorum heroum Zuinglii et Oecolampadii mors animo meo iam pridem inflixerat, mali rumores in dies refricant et recrudescere faciunt. Ex Helvetiis enim non nisi infoelicissima ad nos referuntur, nempe missam propediem et Tiguri et ubique restituendam omnibus 2 , verbi ministros velut omnium reiectamenta haberi 3 hostiumque audaciam magis ac magis crescere. Nil est, charissimi fratres, quod animum meum plus excruciet quam eiuscemodi rumores per ora impiorum volitantes. Sola Christi virtus consolatur, erigit, animat, confidentem et alacrem reddit. Spero enim fore, ut etiam in hoc seculo dicturi sint homines fructum esse iusto et deum iudicem in terra 4 . Constantes ergo simus 5 . Omnia potest, cui meremus, et quo infirmiores facti sumus, eo vigilantius agamus 6 et dei nostri opem ardentius imploremus 7 . Is enim causae suae non deerit, ubi nos totos ei soli addixerimus.
Briefe_Vol_02_0103 | arpa |
---|
Satan a dextris et a sinistris nos exercet: a dextris per Lutherum, qui perditos cupit omnes, qui impanatum suum adorare nolunt. Libellum 8 , quem malesanus expuit, ad vos mitto, ubi hoc solum mihi verum visum est, quod capitis dolorem queritur 9 . Vere enim et gravissime ex capite laborat. Det ei dominus non solum caput sanum, sed et mentem saniorem. Pontificii a sinistris clamant de nobis actum esse. Caesari datam occasionem, qua hostes suos per hostes debellare et funditus perdere possit, nimirum per Quinquepagicos reliquos Helvetios iam fractos et dissidentes facile et nullo fere negotio conterere valeat. Quod ubi successerit, iam actum sit de urbibus et aliis ordinibus Christi evangelium profitentibus. Nos vero scientes, quid securitatem impiorum sequitur 10 et quod pater Christo omnia in manus dedit 11 , fortiter interim pergemus et dominum sedulo orabimus, ut omnes omnium impiorum conatus irritet et perdat.
De ecclesiarum vestrarum statu ad nos crebrius scribite, ut sicut hactenus fuimus tribulacionum socii 12 , ita, si melior aura afflaverit, et consolationis simus.
Optime valete, optimi fratres, et me commendatum habete. Pellicanum ex me officiose a salutetis. Pios, doctos ac vestros omnes salvos cupio.
Ulmae, 14. aprilis anno 1532.
Chunradus Som,
vester totus.
[Adresse auf der Rückseite:] Eximia pietate et eruditione viris Leoni Jud et Henricho Bullingero, Tigurinorum antistitibus, fratribus suis semper observandis b .