[1191]
Autograph a : Zürich StA, E II 359, 2765 (Siegelspur) Ungedruckt
Entschuldigt sein flüchtiges Schreiben [Nr. 1189] nochmals mit der überstürzten Abreise. Rühmt den Unterricht der Straßburger Lehrer, muß aber wegen der hohen Lebenskosten nächste Fronfasten [18. Dezember] nach Basel zurückkehren; Bullinger soll Grynäus an das Versprechen erinnern, ihn bei sich aufzunehmen, und dafür besorgt sein, daß er die Beherbergung durch Bedrot rechtzeitig begleichen kann. Martin Peyer bittet um Lieferung von Zürcher Papier. Neuigkeiten gibt es einzig über einen Konflikt Nürnbergs mit Markgraf [Georg] von Brandenburg[-Ansbach]. Grüße.
Gratiam et pacem a domino.
Cum a Basilea mihi discedendum esset, literas 1 ad te dedi, patrone imprimis colende, quarum incomptam compositionem te vaehementer admiratum esse non dubito. Sed earum rationem paucis sic accipe: Cum pestilentiae vires iam etiam d. Miconii aedes infestarent, ego d. Grynei simul et Miconii consiliis usus me Argentinam conferre statui, non tam pestis caussa, quam quod omnes pene lectores legendi finem facerent. Hoc ergo consilio inito forte fortuna ad portum veniens navim iam iam discessum parantem repperio. Extemplo itaque me domum recipiens currenti calamo has literas ad te scribo, quibus discessum meum et alia significare volui. Quare te rogo, ne negligentia hoc factum putes, ad quod necessitas impulit.
Praesens autem rerum mearum status hic est: Argentinam bonis avibus 2 delatus sum, ubi nunc mirum in modum florent literaria studia. Profitentur enim ibi viri doctissimi Ioannes Sturmius, Bedrotus, Capito, Herlinus mathematicus et alii complures. Verum quo doctiores hic profitentur, eo magis doleo, quod mihi non diu inter hos b versari liceat. Est enim hic, ut aiunt, magna annonae charitas, egoque in aedes Bedroti receptus cum eo de pretio conveni, cui per annum cogerer dare florenos viginti septem Argentinensis monetae, qui ad Tigurinam monetam supputati constituunt fere florenos viginti octo et dimidium 3 . Quare videre non possum, quomodo hic diutius vivam. Viliori enim apud nullum hic vivere possem. Quare non diutius hic agere institui quam ad proximam fronfasten 4 , ut vocant, deinde Basileam redibo; sic enim et d. Grineo placuit Miconioque, qui aedes eius mihi semper in promptu esse promisit. Grineus quoque suam mihi in mathematicis operam est pollicitus, quem nunc ego imprimis cuperem, ut veteris promissi 5
Briefe_Vol_08-255 | arpa |
---|
admoneres, si forsitan me in aedes suas reciperet - non quod mihi Miconii displiceat familia, sed quia studiis meis sic multo consultius esset. Te nunc rogo, ut sic nummos meos mihi mittendos cures, ut ad 18. decembris diem aut citius etiam recipiam, quo Bedroto satisfaciens discedere possim. Quo enim diutius hos expectare cogor, eo magis accrescit sumptus c .
Est mecum iisdem in aedibus studiorum consors honestissimus ditissimusque iuvenis Schafhusianus, Martinus Beyer 6 . Diser welty gern ein rysen 7 Zürich bapir haben und hatt mich gebetten, daß ich üch darumb schribe; quare te impense rogo, ut, si fieri potest, hanc papyrum Basileam mittas ad Miconium vel alium, qui hanc deinde Argentinam transmittat. Er wirt es fast wol 8 betzalen, was er kostet und waß für kosten mit fur und anderem daruf gat.
Plura nunc, quae scribam, non habeo, nec quicquam novi est, nisi quod Norinbergensibus cum principe a Brandenburg, quem marchgraf nominant 9 , lites et futuri praeludia belli existunt 10 ; sed apud vos de hiis multo certiora haberi puto.
Salutabis nomine meo matrem 11 uxoremque 12 tuam simul cum universa familia.
Argentinae, 30. octobris 1538.
Rodolphus Gvalterus,
tui observantissimus.
[Adresse auf der Rückseite:] Tam docto quam pio viro d. Heinricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae episcopo vigilantissimo, patrono suo maxime observando.