[1262]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 108r.—109r. (Siegelspur) Ungedruckt
Teilt Bullingers Besorgnis [über den Frankfurter Anstand] und erwartet nichts Gutes vom geplanten Religionsgespräch; die Gutachten [Melanchthons, Bucers und Hedios von 1534] könnten dabei viel Schaden anrichten. Verweist, was den Stand der Dinge betrifft, auf das Schreiben [Nr. 1261] von Ambrosius [Blarer]. Dankt für Nachrichten aus England; befürchtet, daß [die evangelischen Stände] aus Kleinmut sich selbst und ihre ausländischen Glaubensgenossen ans Messer liefern. Grüße.
Salus et pax Christi.
Secunda maii redditae sunt michi literae 1 tuae, Bullingere, fratrum charissime, quae michi tuam sollicitudinem satis a testantur. Et recte quidem de saeculorum fine ratiocinaris ob miras ilias et stupendas mundi machinationes; quid enim non tentat mundus, quid non molitur satan ad demoliendam veritatem Christi? Quanquam hoc ipsum leve esset, nisi inclinaret defectio illa praedicta per Christum 2 . Eorum vero defectio est, de quibus spes erat consistendi contra mundum, satanam et varias adversitates; nunc illi vincuntur (quod valde metuo) non gladiis et persecutione, sed umbra tantum, non terrore, sed blandiloquentia. Bone optimeque deus, quantum pecuniae absumptum est, quantum temporis perditum a nostris consultoribus et consiliariis,
Briefe_Vol_09-124 | arpa |
---|
quanquam et istud lenius esset, si non interim turpissime proderemus nos ipsos et prostitueremus. Pro immortalem Christum, quam non simus animati quamque non cohaereamus fortiter, sic denudat nos diabolus mendiana luce spiendidior. Nos toti sumus consternati ad istos futiles conatus et ad istas lubricas disputationes in re tam certa et clara. ||108v. Quorsum enim adtinet convenire nos ministros novae concordiae causa 3 ? An quia non convenimus in Christo, an quia contra Christum inituri concordiam? An vero, ut ex subtili et sophistico concordiae studio atrocissima discordia paretur, ex qua deinde longe atrocior persecutio nascatur? Sed hic praestabit contemptis omnibus sapientum astutiis simplicitati et veritati constanter adhaerere nec moveri ad ampullas et sesquipedalia argumenta 4 quorumvis. O mi frater, quantum putas nobis nocitura consilia ista Gallica 5 ! Quid sibi voluit ferventissimum concordandi studium? Scilicet ut confundamur tandem confusione confusissima, a qua tamen liberare nos dignetur Christus noster. Amen. Haec in sinum tuum, donec videamus exitum.
Ambrosius 6 vero ad te scribit, quo in statu res sit 7 . Ego de nostrorum constantia non dubito, quanquam misera sit nostra conditio, qui non multae autoritatis sumus apud b magnates huius mundi.
De novitatibus Anglicis 8 habemus tibi gratiam; nam in illis multa sunt, quae oblectant. || 109r. Dominus exaudiat clamores bonorum pro sanctificatione nominis ipsius. Vae nostrae pusillanimitati! An hoc est nostris exemplis ampliare regnum Christi et promovere causam evangelii apud exteras nationes? Sic nos erigimus labantia genua? An non patet exemplum nocentissimi colloquii primae matris Evae cum satana 9 ? Also werdend uns unsere colloquia och usschlachen 10 cum hominibus, de quibus nulla alia c spes esse potest, quam quae est de satana. Und so man durch die gantzen welt sagen solt, wie wir so dapfer, hantlich lut 11 werind und das wir anderen gutherzigen die hand bütind, so gebend wir sy und uns an flaisch banck. Deus misereatur nostri et sua potentia liberet nos a septenario diabolo, qui tentat posteriora nostra deteriora facere prioribus 12 .
Briefe_Vol_09-125 | arpa |
---|
Sed vale, et tu quoque sedulus esto in oratione ad dominum, ut animet nos gladio verbi sui 13 constantissime. Amen. Fratres omnes, Leonem 14 , Pellicanum, Theodorum 15 etc. salvos dicas.
Ex Constantia, 2. maii 1539.
Tuus Io. Zvick.
Frater Cunradus 16 salutat te studiose.
[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro d. Hainricho Bullingero, amantissimo meo in domino fratri.