[1273]
Oswald Myconius an
Bullinger
Basel,
22. Mai 1539
Autograph a : Zürich StA, E II 336, 190 (neu: 208)(Siegelspur)
UngedrucktIst enttäuscht, keine Antwort erhalten zu haben, und klagt erneut über den Druck der Universität
auf die kirchlichen Amtsträger. Nimmt an, daß Bullinger von Seiten des Rats bereits über
das Ergebnis der Frankfurter Tagung unterrichtet wurde. Herzog Georg [von Sachsen] soll
unmittelbar vor seinem Tod zur Reformation bereit gewesen sein; dies berichtet ein Bote des
Grafen Georg von [Württemberg-]Mömpelgard. Graf Wilhelm von Fürstenberg nimmt für
Frankreich Knechte an, Joachim von Brandenburg reformiert seine Kirchen, und in Worms
verhandeln die Reichsstände über die Türkenhilfe, doch verbirgt sich dahinter wohl ein Täuschungsmanöver.
S. Quid est, quaeso, quod de universitatis divexatione nos haud solatio aliquo
convenis, postquam scripsi 1 quam nos sibi subiectos videre totis conetur
viribus et d. Grynaeum cogere ad gradum accipiendum, si velit esse praelector
theologiae? Scripsisti olim 2 , scio, quod res est; verum quia de novo nos
petunt, cupio et ego de novo aliquid, unde intelligam magis, quam sint
homines ridiculi, qui volunt currum praecedere, equos sequi 3 , pastores subiici,
dominari oves. Sed negant hoc strenue dicentes: "Ministerium nec impedire
nec subiicere tentamus, sed ministros."Obsecro, qualiter tu hic personam
separabis a ministerio? Et si hoc possibile, qualiter seiunges a ministerio
doctrinam, quam isti iudicandam sibi sumere conantur? Tam sumus
feliciter ociosi in tantis negociis, ut cum pueris ludamus baculis et nucibus.
Quid fit? Interim perit ecclesia. crede mihi, perit. Cuius culpa? Ne quem
accusem alium, fortasse mea et Grynaei; nam hic ad gradum non vult per
legem cogi, ego prodere ministerium nolo. "Sed", inquiunt, "cave quaeras
teipsum, dum libertatem ministerii praetendis." Dic tu, mi Bullingere, quid
hic tibi videatur: Etiamsi ego meam libertatem quaererem, num pessundari
ministerium deberem dissimulare? Responde, quaeso, et brevi, si poteris per
ocium. De his satis.
Nisi acta Franctordiensia 4 pridem habuisses, possem integra dimittere.
Sed quia ad senatum audio a nostris missa 5 , dubitare non licet, quin et tu
habeas.
At ne nihil scribam, historiam hanc accipe: Dux Georgius 6 , postquam
decubuit, vocavit ad se anxius concionatorem 7 suum atque diligenter ex eo
quaesivit, ecquid de Lutheri dogmatis sentiret, num haeresim saperent vel
essent consentanea sacris literis. Obmutuit concionator; nam et metus et
veritas incluserant vocem. Si enim veritatem dixisset, metuebat poenam,
neque tamen contra eam reluctante conscientia pronunciare poterat. Sic haesitantem
dum urgeret princeps, huiusmodi tandem extorsit responsum, Lutheri
scilicet scripta cum sacris literis non dissentire, sed cum eis optime
consentire. Dux indignabundus inquit: "Quur igitur me non admonebas antea,
ne tantopere saeviissem in meos, qui verae fuerunt addicti religioni?"
Atque mox testatus palam dixit: "Si convaluero, doctrinam hanc fovebo."
Sed migravit, utinam ad Christum. Reliquit Heinrichum fratrem haeredem 8 ,
quem hactenus persequutus erat propter evangelium graviter. Haec ex nuncio,
quem Georgius, comes Montis Bellguardiae, miserat in Saxoniam ob privata
quaedam 9 etc.
Praeterea comes Gulielmus a Fürstenberg milites nuper dimissos denuo
conscribit 10 sed Gallo 11 , eo quod caesar 12 Mediolanum non restituent, ut erat
pollicitus, et connubium (nescio inter quos) detrectet 13 . Item loachimus
Brandenburgensis b dicitur esse in reformandis ecclesiis suis 14 . Consultatur
hodie Wormaciae 15 ab ordinibus imperii praesentibus etiam principibus et
civitatibus evangelicis, qualiter agendum sit adversus Turcam, si quid contra
pietatem sit tentaturusc c . Equidem meipsum fallo plus satis impudenter, nisi
sub praetextu Turcae fraus delitescit.
(vgl. Vadian BW V 557); etwa
gleichzeitig ist auch von einer eventuellen
Verheiratung des Grafen mit einer
Tochter Heinrichs von Sachsen die Rede
(vgl. PA III 660f, Nr.
3074; PC II 621).
Vale in Christo cum tuis. Saluta Pellicanum nostrum diligenter.
Basileae, 22. maii anno 39.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, praesuli Tigurinorum,
fratri in domino observando suo.