[1453]
Autograph: Zürich StA, E II 370, 3r.-v. (Siegelspur) Ungedruckt
Entschuldigt sich vielmals für sein Vergehen und hofft auf Bullingers Vergeben. Ist besorgt über die angekündigte Rückberufung nach Zürich, da er Bullinger nicht unversöhnt gegenübertreten möchte. Lobt ihren Privatlehrer Johannes Lonicerus, der der [reformierten]Lehre freundlich gesinnt ist, sowie die Professoren Kaspar Rudolphi, [Gerhard Geldenhauer] und [Matthäus Pfeil von]Kappel. Freut sich über die Eintracht in der Eidgenossenschaft und hofft auf Einheit auch im Glauben. Bittet nochmals um Vergebung und will ein frommes Leben führen.
S. Scribis, dilectissime pater, literas nostras nihil nisi pecunias petere; 1 mitto
ergo nunc ad te literas nil nisi veniam postulantes. Scio enim et mihi haec
scire dolet, quam te habeam offensum, 2 et quam merito offensum, cui tamen
vel uni bene placere deberem tuaeque me accommodare voluntati perpetuo.
Quae res quantae mihi sit infelicitatis causa, mi pater, vix credis. Cum enim
omnia prospere succedant alia, nihil habeo, quod me acrius pungat, quam
tua ira. Nulla ergo mihi spes impetrandae veniae? Nullus misericordiae locus?
Mi pater (quamvis indignus sim, qui vel te patrem aut a te filius
nuncuper), imo amplissimum locum veniae esse arbitror. Si enim apud
deum optimum maximum omnis peccator gratiam invenit, si misericordiam
assequitur, si peccatorum remissionem adipiscitur, quanto magis ego apud te
inveniarn gratiam, qui homo es et omni humanitate praeditus? Si peccavi,Briefe_Vol_11_033 arpa
fateor, veniam peto; si non, remitte tandem iram tuam, mi pater. Quousque
enim irasci perges? Tibi me totum dedo et supplex rogo, ut in servorum
tantum tuorum album transscribar; indignus enim sum et me esse confiteor,
qui filius (ut alii) dicar tuus 3 Erravi enim et fateor; melioribus annue coeptis
et, bene quae coepi, spe meliore iuva. Furor inest primis ingens iuvenilibus
annis. O nimium foelix, qui superare potest. Quare, mi pater, pater inquam,
si quid apud te vel preces vel vitae ulla posthac innocentia valet, rogo,
ignosce mihi, si quid sanctum apud te coeli numen aeternum optimum maximum
valet, si Christus a in
, quo omnia nobis peccata remittuntur. Quaeso
oblivioni tradas, quae imprudentius aliquando ad te scripsi. 4 Quam enim me
mei ipsius pudeat, dici nequit; ignosce, rogo, per si quae tibi sunt percharae
pignora vitae, per ego parentes officiumque tuum.
Scribis etiam forsan brevi nos 5 revocandos esse in patriam, quae res ingentem nobis dolorem pant, inprimis mihi, homini omnium infaelicissimo, qui ex omnibus studiosis unus te, virum studiorum et patriae nostrae syncerum antistitem, offensum habeam. Qua enim ratione (etiamsi necessitas brevi postularet, ut vocarer ad aliquod ecclesiae munus obeundum) te conveniam? Quo vultu te intuear? Quo animo te alloquar? Ah, tremo miser, quoties in animum venit reditus, quamdiu te habeo irreconciliatum. Quare, mi charissime pater (neminem enim habeo, quem magis isto nomine compellem, quam te unum), ignosce, rogo; tua enim sola misercordia mihi spem solatiumque praebet impetrandae abs te veniae. Studiis divinis sedulus invigilo et in viis Christi me exerceo. Si autem misericordiam erga supplices exercere in viis Christi ambulare est, non dubito, quin omne b id, quod hactenus deliqui, obliteraturus sis.
De studiis nostris, quod scribam, aliud non habeo, quam quod ex Rhodolphi forsan literis 6 vel audivisti vel adhuc audies. Foeliciter in hisce progressi sumus, ex quo Marpurgum appulimus. Privatum habemus praeceptorem (ut nosti forsan) d. Ioannem Lonicerum, virum ut doctissimum ita piissimum et religionis nostrae amicissimum. ||3v. Reliquos omnes professores amicos et familiares habemus: Gasparum Rhodolphi, qui erudite artem dialecticam profitetur; Noviomagum 7 , M. Capellam 8 , professorem philosophiae
Briefe_Vol_11_034 | arpa |
---|
moralis, cuius studium Tiguri florere mirum in modum gaudemus, praesertim, cum non tam studium ipsum quam ipse professor 9 laudandus sit.
Accepimus etiam de concordia Helvetiorum 10 ; utinam vere concordes essemus! O foelicem Helvetiorum rempublicam, si concordi stabiles fide esse possemus. Invocandus omnibus votis est supremus ille et benignus deus, ut verbum suum mentibus illorum inserat et secundum magnam suam misericordiam et bonitatem singula disponat.
Vale, mi pater, et ignosce, fui imprudens. Deus tamen benignus mentem nunc mihi meliorem dedit, in cuius viis totus incumbo et invigilo. Hic invocandus, ut studia nostra puro et orthodoxo de mysteriis illius sentiendi iudicio corroboret et confirmet perpetuo. Vale foeliciter.
Ex academia Marpurgensi, nono die ianuarii anno 1541.
Iohannes Hallerus tuus.
[Adresse darunter:] Eruditione et pietate praestanti viro d. M. Heinrycho Bullingero, ecclesiae Tigurinae antistiti fidelissimo, domino suo et patri plurimum observando. A[n M. H]einrich [Bullinger]. c