13
Autographe Abschrift: Zürich ZB, Msc A 82, 90r. -91r. 2 fol. S., sehr gut erhalten Ungedruckt
In Beantwortung eines Briefes von Stiltz an Enzlin beweist Bullinger, daß die Gabe des Heiligen Geistes nicht auf die Kirchenväter beschränkt werden kann, sondern daß sie den Christen jederzeit, auch in der Gegenwart, gewährt wird, und polemisiert gegen die erasmische Lehre vom freien Willen.
Gratiam et pacem a domino.
Effari non potest, quantum me tua delectarit epistola 3 , partim quod a parente profecta, partim quod paterni tui in me animi plurimam spiraret benevolentiam. Hac tantum parte durior videbatur, qua tu patribus spiritum ita tribuis, ut nihil fere reliqui facias deploratissimis nostri aevi hominibus. Sic enim intonas haud verisimile esse patres et vetustate et sanctitate celebres caruisse spiritu, quo indice etiam heccine potuissent depraehendere placita, quae nunc quasi e tripode 4 pronuncientur. Ito ergo, si ignoras, ad ipsum Augustinum ac percontare, num antiquitas an sanctorum sanctitas graviorem reddat doctrinam!
Briefe_Vol_01-086 | arpa |
---|
Docebit is nimirum in epistola ad Hieronymum 5 fere postrema istaec conferre nihil, imo id, quod ex scripturis authoritatem non habet, execrandum esse, cui et Ciprianus 6 in epistolis subscribit. Ut nunc non referam, quod nolit sibi fidem adhiberi Augustinus, nisi scripturis sua muniat, utpote qui non uno loco errarit; testimonia sunt in praefatione 3. lib. «De trinitate» 7 , Ad Casulanum 8 , Fortunatum 9 et Vincentium 10 . Igiturne patribus alligatus erit ||90 v. spiritussanctus a et uno tempore omnibus omnia revelanda? Ergo quo torquebimus Christi verba: «Ero vobiscum usque ad consumationem seculi» [Mt 28,20]? Cur non statim ad primam promissionem orbi terrarum illuxit Christus? Iniquus sane deus, qui filios Izraelitarum ab Aegyptiaca reduxit captivitate, patres vero non reduxit. An hoc propterea factum, quod tenor divini oraculi, divinae voluntatis testimonium sic disposuerit? Cur ergo non videmus et nostram captivitatem iuxta prophetarum, Christi et apostolorum vaticinia talem esse oportere, qualem, proh dolor, conspeximus mortales omnium deploratissimi sub impiissimo Antichristi regno? Imo, cum Moses 11 ac Paulus 12 prophetiam omnibus relinquant liberam, quis adeo omnem pudorem abstersit, ut prophetare quemquam inhibeat? Interim probandos quoque spiritus censemus iubente Ioanne 13 et Paulo 14 et hic adeo certum scimus esse verbum dei lidium nostrum lapidem 15 , ut nihil nos per deum fugere possit, est enim pedum nostrorum lucerna 16 ac argentum septies defecatum 17 , infallibilis et aeterna regula 18 . Unde non est, quod verearis, ne sub larva pietatis se sceleratissimus ille hominum hostis ingerat nobisque imponat 19 . «Unctio docebit omnia» [1 Joh 2,27], fides et charitas iudicabunt singula 20 . Tu vide Augusti[num] «In bannern tracta[tus]» 16 21 et 18 22, ac Tertullianum in «Praescriptione hereticorum» 23 .
Iam quod paulo incivilius Erasmi libellum, cui tit[ulus]: «De libero arbitrio
Briefe_Vol_01-087 | arpa |
---|
collatio» 24 , tractaverim 25 , mirum est, quam egre feras; verum nos propterea palinodiam non canimus 26 , quinimo ne lato quidem cedimus culmo. Est enim nedum impius, verum blasphemus etiam libellus, omnibus fere scriptis Erasmicis contrarius, ut nunc non referam quam ineptus, impotens, flaccidus, in quo praeter artifitium nemo pius nihil laudavit unquam. At in tanta contraversia [!] theologum non rhetorculum 27 prestitisset; quid enim pietati cum epichirematis 28 Erasmi? Quid cum infinitis sinistre tractatis locis 29 ? Parum interest inter eum, qui nihil e scripturis profert, et eum, qui profert, at ita profert, ut magis de numero quam enargia curet. Ubi vero Gordii se aliquis offert nodus 30 , deus bone, quam misere se misellus torquet Erasmiolus, quam belle Protheum 31 induit, quam infantiliter omnia figit et refigit! An non et ipsi Origenis 32 ac aliorum succinentium 33 idem epiphonima 34 excussimus sententiam? Ergo non patrum dictis placitisque, sed collatione scripturarum locus Roma. 9 [9]rumpendus erat. Christiani sumus, scripturis pugnamus, non patrum placitis. Neque infitias eo; adducit ille locos nonnullos, sed omnes eiusdem farinae 35 . Sophysta quispiam petitionem principii reiiceret, et nos in re tam gravi coccicem 36 [!] audiemus? Breviter: si providentia est b , liberum arbitrium non est; alias enim providentia non ||91r . esset c providentia. Si porro liberum arbitrium, iam non est providentia; alias enim liberum arbitrium non erit liberum arbitrium 37 . Torqueat se hic Augustinus
Briefe_Vol_01-088 | arpa |
---|
38 et Boetius 39 , quamquam ille sua posterioribus libris retractarit, hic tamen istaec non nisi ad graecas calendas 40 dissipabit.
Tu haec nostra boni consule, zelus enim pro lege dei in hunc fervorem me excitat 41 . Nam dici non potest, quantum divinae naturae ac energiae detrahat impium de libero arbitrio sentimentum 42 . Erasmum alias ut patrem patriae, eloquentiae principem, bonarum litterarum patronum, humanitatis fontem linguarumque post Reuchlinum 43 instauratorem veneror, suspitio, adoro, at in divinis litteris sapientem mundi 44 iudico 45 . Ii quid de religione vera sentiant, docuit «doctor gentium» [1 Tim 2,7] et «vas electionis» [Apg 9,15] Paulus in eius epistolae frontispitio, quam dedicavit Corinthiorum ecclesie 46 . Quid, si Erasmus ille tuus alter Demosthenes argentagina [!] non secus laboraret d in patrocinio veritatis atque ille olim, cum adversus Milesiorum legatos pro Atheniensi republica dicendum erat 47 ? Nec mirum, cum per os prophetae praedixerit spiritussanctus corda sapientum excecari muneribus 48 .
Precor ego deum patrem et dominum nostrum Iesum Christum, ut errantes reducat in viam veritatis 49 te imprimis per viam suam ducat, ut in una ecclesia unum deum 50 vere agnoscamus; cuius benefitio creati, pasti et redempti resuscitabimur in extrema illa die per spiritum vivificatorem, cui gloria semper.
Vale in domino, parens dilecte, Christum dei filium amplectere et me, ut soles, ama.
Briefe_Vol_01-089 | arpa |
---|
Ex Husio trans Abbim 51 [!] Tigurinum montem, 21. januarii anno ab orbe redempto 1526 e.