[643]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 80 (Siegelspur) Ungedruckt
Teilt die Skepsis, welche die Zürcher in den Verhandlungen mit Capito gegenüber dessen Konkordieneifer an den Tag gelegt haben, und spricht sich für ein gemeinsames Vorgehen von Zürich, Basel und Bern aus; Capito hat ihm auch selbst über seine Verhandlungen in Basel und Zürich sowie über [Erhard] Schnepf und [Johannes] Brenz geschrieben. Bringt seine Anteilnahme über den Ausbruch der Pest in Bullingers Haus zum Ausdruck. Über den Solothurner Banditenhandel werden die Berner Gesandten berichten. Schildert die Schwierigkeiten, die [Peter] Im Haag den Berner Pfarrern bereitet.
S. Placent, quae Capitoni a respondistis 1 , doctissime frater. Nam tametsi bono omnia agere videantur zelo veluti concordiae ecclesiarum cupidissimi, facile tamen crediderim bonis imponi verbis utrique 2 potuisse, quandoquidem omnes pro sua simplicitate et pietate diiudicant. Scripsit ad me Capito 3 , sed nihil aliud, quam quod pro Gryneo Basileae laborarit, ut is lectioni theologicae Tübinge ad tempus praefici permittatur 4 . Apud vos vero impetrare cupiat, si quid in re eucharistiae ad prelum sit paratum, ne tenerarn interrumpat concordiam, etiam ad tempus apud vos delitescat. De Schnepfio et Brentio multa addit, quam virulentos sublegerint episcopulos. Prestolabimur igitur vos, qui Tiguri estis et Basileae, nec absque vobis quicquam agemus, id quod vicissim speramus de vobis.
Doleo pestem tuam quoque invasisse familiam 5 . Teneram habes, ut audio, uxorem 6 , puellos tenerrimos 7 , deinde sis et tu sanguineus flegmate addito, quae omnia videntur morbi huius receptacula 8 . Sed quid? Domini sumus, sive vivamus sive moriamur 9 . Si te dominus repetierit (quod tamen pro bonitate sua immutet, ut te ecclesiis in comicis annos habeamus superstitem 10 ), certe in sui agri cultura 11 , in suo opere tibi demandato reperiet diligentissimum, qui cum foenore talentum creditum restitues 12 . Hac te gratia dignatus est, quam non infimam iudico, nempe dum quis gnaviter et sedulo sue vocationi incumbit.
Briefe_Vol_05_352 | arpa |
---|
Dominum orabunt pro te fratres et ecclesiae, qui dona dei in te norunt et iis cum profectu potiuntur.
De Solodorensium causa 13 referant legati 14 . Nemo nostrum eam tuetur, qui sumus a contionibus. Interim Salodorensium mendacia quis boni consulet?
Quod Hagius 15 cum architecto urbis ad vos legatione functus est, me nesciente id contigit. Nam homo ille tam varii est ingenii, tam inconstans, ut eum iam ipsum veluti reipublicae christianae amicum primarium inimicum comperio farina catabaptistica undiquaque conspersum. Quicquid enim emolumenti ministris erogare etiam summa necessitate debet, subulcos liberalius foveri curat quam eos. Non admittit differentiam inter bona ecclesiastica, ut ea in suum usum verti permittat, et inter urbis tributa, census ac redditus. Multa habet dona, loqui potest et audet, quae vult. Persuadendo multis imponit propter auctoritatem suam. Tentavi cum eo, quod olim suasisti 17 , sed idem manet. Franciscus 18 lobum aliquamdiu pie et docte pro contione tractavit; huic ausus est se praeferre et palam iactare se longe doctius contionaturum. Temere audet nos apud suos proscindere, quod mendacia doceamus, item se esse adeo nasutum, ut mox intelligat, si quis ex affectu mendacia aut e spiritu dei contionetur, et similibus nugis. Ita clanculum, sic tamen, quod ego a bonis et optimis amicis resciam, traducit nos. Tulimus omnia et adhuc ferimus morosulum hunc Momum 19 ea spe, quod aliquando resipiscat, dum fateri cogitur nos nihil, quam quod debemus pro officio, agere. Non fert correctionem magistratus etiam modestissimam. Quid multis te obtundo? Pro iure amicicie nostrae haec tibi scribo, ac si parieti dixerim 20 . Si ego scivissem hominem petiturum, ego tibi eum multis nominibus dedolandum commendassem. Maximum, quod in homine abhorreo et detestor, id quod etiam periculosissimum est, scribere non est tutum. Dominum orabimus, ut is suppeditet plebi suae magistratum, qui tam propensus sit ad gloriam suam promovendam, quam est ad suam. Consul a Wattenwil 21 multo tempore abest, qui suis consiliis multa huiusmodi incommoda praevertere posset.
Briefe_Vol_05_353 | arpa |
---|
Vale, mi Heinrice, frater germane omnium charissime, et me commendaturn tuo complectere gremio, quoad uterque vixerit.
5. septembris anno 35.
Tuum minimum nummisma 22 .
[Adresse auf der Rückseite:] An Meister Heinrich Bullinger, praedicanten ze Zürich, sinem günstigen herren und vertrüwten fründ.