[194]
Autograph: Zürich StA, E II 441, 758. Ohne Siegelspur. -Ungedruckt
Lobt Bulingers Römerbriefkommentar, der gänzlich den Geist des Paulus atmet, und bittet ihn dringend, seine weiteren Bibelkommentare den Lesern nicht vorzuenthalten.
Iudocus Textor M. Heinrico Bullingero, S. D.
Haec eadem verbis tecum agere erubescerem, epistola vero non erubescit 3 . Pater amantissime, tanto splendore (de caeteris tuis bonis laboribusque ut taceam; primitivam enim ecclesiam candidis tuis lucubrationibus, quod sole clarius lucidiusque est, in pristinum gradum restaurasti) epistolam, quam divus Paulus Romanis adscripsit, tuo commentario 4 virtute divini spiritus ornasti, ut cuique non dubium sit eundem spiritum, quem Paulus hausit, e coelo in te esse lapsum, qui mentem Pauli vel potius divini spiritus ita in lucem edidit, ut non commentarius tuus videatur 5 . Quis enim non ipsum Paulum scripsisse existimabit vel ipsius Pauli esse verba? Declarata enim sunt atque in lucem dedita nobis miseris adeo clare ut antehac nunquam. Summus et aeternus sanctissimusque deus laborem tuum rependet. Cum igitur lucubrationes tuae tantum ad verissimum dei cultum nobis prosint tantoque amore amplectantur -quae non sunt tua, sed ipsius dei, cuius opus es conditus ad haec sua negocia, cuius gloria praecipue queritur et omnium hominum salus; nam maxima est laus dei 6 , multi ut ipsum agnoscant gratiaque eius fruantur -quur ergo nos tam diu cum commentariis in salutiferam doctrinam Christi a nobis longum tempus exoptatis suspendis magnam spem habentes ipsos in lucem futuros, quae hactenus multos delusit. Idcirco memineris velim hanc gratiam, hae divitiae[!] non solum tibi a deo esse date commisseque, sed ut eciam caeteris cum illis prosis. Qua igitur cum causa te coram nostro iudice 7 vis defendere, quod tibi bona in hoc commissa non omnia nobis communicasti, praesertim cum scias amicorum omnia esse communia 8 ? Fac ergo, queso, ne hoc preciosum talentum in terram fodias et abscondas 9 . Quod si nobis non das, certe longe charitatis limites excedis, cum tanta fame ac egestate premimur tua bona ad vescendum. Sed charitas, ut spero, te impellet, ut omnia tua bona nobis sis
Briefe_Vol_03_0076 | arpa |
---|
communicaturus. Non enim te praeterit in dei honorem et proximi charitatem omnia esse utenda. Expone ergo talentum tibi commissum, ut multum lucri deo adipiscas[!].
Vale et has literas non tanquam a peregrino sumito, sed a filio, qui multum patrem amat. Idcirco te oro atque obsecro, ne minimo mihi, qui tam magna a te postulo, indigneris.
[Ohne Adresse.]