[270]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 12. Siegelspur. -Ungedruckt
Beteuert, daß er Bullinger, im Gegensatz zu dessen Vorwurf; bei jeder Gelegenheit geschrieben habe. Freut sich über Bullingers Freundschaft. Betont die Geldgier der V Orte und warnt vor der Annahme von französischen Pensionengeldern. Berichtet von der Empörung einiger Basler Ratsherren, die in Zürich feststellen mußten, wie dort den katholischen Gegnern geschmeichelt wird; Bullinger soll wachsam sein. Grüße.
S. Quotiescunque tabellarius offertur, scribo, modo temporis tantillum supersit. Quamobrem miratus sum, quod scribis 1 ob taciturnitatem meam te nescio quid mali fere concepisse. Interim tamen nollem non sic esse actum. Nam comperi per hanc occasionem mearum te cupidum, id quod gaudeo supra quam dici possit. Cupere non potes enim sine amore mei. Perge. Nam et ego te amo atque veneror, ut es dignus.
In praesentia non est, quod scribam aliud, nisi hoc velis, me non posse consilia dei satis admirari, quibus efficit, ut adversarii illi nostri non aliter hoc tempore in auro et argento, quam Solent anates in aqua, dum lavant, gestire. Non absimiles omnino videntur Alcrnaeoni 2 graeco illi, de quo nosti, ut se volutarit in thesauris Croesi. Video
Briefe_Vol_03_0201 | arpa |
---|
nanque, quod dicere nequeo. Calamitas est futura, quando vero seu qualis, deus novit. Sed cum nihil sit clarius, dum hic illos ad se trahit, alius alio, quam nulli satisfieri posse -omnium enim se votis exponunt -, nisi et eos, quos hactenus non habuerunt consentientes, ad suam pravitatem pertraxerint, videtur esse diligenter omnibus, in primis vero tibi, ut cuius populum maxime petunt, incumbendum in id, quod et tu nuper ad me 3 , ne quis auro gallico inficiatur vel aliorum etiam. Mox enim ut istud venenum nos intoxicaverit, actum est de evangelio atque ideo quoque de salute. Succurrit, quod ante aliquot menses scripsisti 4 , timere te, si autumnus fefellerit, paupertatem plebem adacturam in transversum. Hoc igitur si deus permiserit, vides occasionem plebem perdendi. Sumus ad pecuniae cupiditatem alias plus quam proni. Quid putas futurum, si eiusmodi accesserit occasio? Orandus itaque deus, laborandum deinde nobis, sudandum, clamandum, vigilandum, si quo modo valeamus prohibere, quod tam infeliciter nociturum esset.
Fuerunt apud vos senatores 5 quidam a nobis primo die nundinarum 6 . Quam his doluit, bone deus, ubi viderunt dissimilia paria per urbem incedere laetum nescio quid sonantibus tympanis, gente dissimilia dico, non adfectu. Magistratus Tigurinus adeone caret erga suos amore, ut cum honore duxerit ante oculos miserorum, qui nuper tantam cladem intulerunt 7 , praesertim eo tempore, quod per se satis cladem renovare queat? Doluit profecto et mihi, ubi sic deplorantes audiveram. Equidem, ut vere dicam, istos audire nomine tantum non possum non horrere. Quid, si videam? Quid, si cernam honorem exhiberi ab eis, quos ita nuper oppresserint? Signum malum utpote prodens animos eorum, qui id ferre possunt absque omni molestia. Videre videor, quid sit, sed non est tutum omnia omni tempore dicere. Tu fac sis, qualis ab omnibus iudicaris, puta diligens, severus, nunquam cessans, ubi videris lupos, immo cacodaemones, adversum tuos irruere.
Vale per dominum. Salvos opto Utingerum, Leonem 8 , omnes.
Basileae, kalendas octobris anno 33.
Os. Myconius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, doctissimo vigilantissimoque antistiti apud Tigurinos, domino suo observando.