[282]
Autograph: Zürich StA, E II 356, 2. Siegelspur. -Ungedruckt
Hat Bullinger wegen Benedikt Euander bereits früher geschrieben. Schildert die schwierige Situation der reformierten Kirche, die von verschiedenen Seiten angegriffen wird, und beklagt den allgemeinen Zerfall der Sitten. Möchte lieber in Zürich sein. Befürchtet den baldigen Niedergang der evangelischen Lehre. Grüße.
Per Iesum Christum omnem salutem.
Scripsi nuper Benedicti Euandri causa ad te 1 , frater sincerissime, nunc iterum ecclesie nostre. Desperabundi de saluti plurimorum. Interturbatur ecclesia Lutheranorum, anabaptistarum et aliorum doctrina. Per decennium predicatur verbum dei 2 sine fructu 3 . Adhuc omnia pendent sub priori seculo. Ceremonie prostant adhuc cum misse nomenclatura in monasterio 4 . Luditur, bibitur, peieratur etc., nec ulle censure apud seniores populi memoria habetur. Timent cesarem. Quid plura? Audiunt verbum dei, sed non credunt 5 . Timeo in damnationis testimonium denuncietur, ut ubique inscius, quid faciendum, ita «sanctum dare canibus» [Mt 7, 6]. Vellem potius esse tecum agro Tigurino, si deus velit. Consule itaque, optime frater, boni, si quid habes. Ni adsit deus miris modis, decidit omnis spes. Magistratus timore perculsus. Misera gens pendet a mense fortuna. Ex Christi precepto brevi abeundum censeo.
Scribito paucis, si vacas, per huius schede latorem 6 . Ora sedulo nisu pro statu ecclesie nostre, etiam pro nobis. Itidem et nos faciemus. Cupio salvos fratres omnes, qui tecum sunt, Leonem 7 , Erasmum Fabricium, Carolstadium. Salutant et te tuosque fratres mei 8 , etiam genitricem tuam 9 cum uxore 10 adamata: omnem gratiam.
Briefe_Vol_03_0224 | arpa |
---|
Vale.
Kampidone, 6. novembris 33, raptim.
Vitus Kappeller,
verbi dei minister, tuus deditus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinricho Bullingero episcopo Tigurino, viro candido diligentissimoque fratri. Zürich.