29
Gedruckt: Heinrich Bullinger, De origine erroris in divorum ac simulachrorum cultu, Basel 1529, f. A 2r. - v. (Widmung); Blarer BW I 160 f
Zusammenfassung von Vorgeschichte und Zweck des Werkes «Vom Ursprung des Irrtums bei der Heiligen- und Bilderverehrung», Widmung an Blarer.
Ambrosio Blaurero, sanctae constantiensis ecclesiae doctori fidelissimo, Heinrychus Bullingerus gratiam optat et vitae innocentiam a domino.
Scripsi, dilectissime frater, ante annos aliquot 2 per privatam exercitationem nonnulla ad Lactantii illius imitationem de erroris origine 3 deque uno vero summo deo, eius providentia et cultu, item de multis ac falsis diis et superstitione 4 , ad quae nunc primum redii ac nonnulla retractavi, posteaquam a missarum origine 5 vidi fidelibus conatus nostros non admodum displicere. Atque eo etiam libentius feci istud, quo frequentius pontificii nobis ingerunt sacrosanctam et longis retro saeculis observatam religionem, ut vel temporum supputatione et eorum scriptorum convincantur authoritate, quibus plurimum fidunt stolidissimi. Si enim saperent, satis superque iam olim adversus vanissimam esset superstitionem disputatum etiam ex prophetarum ac apostolorum oraculis, ut ac nostra
Briefe_Vol_01-180 | arpa |
---|
instructione minime opus haberent. Sed sacra aut in dubium vertunt miseri aut depravationem obiitiunt invidi, tandem vero ad catholicos et vetustissimos, ut aiunt, ecclesiae ritus tanquam ad sacram confugiunt ||A 2v. ancoram 6 . In qua tamen re non minus peccant, quam cum ipsa domini dei verba torquent, lacerant penitusque conculcant, quippe cum sacrosancta fidelium ecclesia neque divos coluerit unquam neque simulachra habuerit neque iis initiata fuerit sacris ac ceremoniis, quibus interim illi se omnino christianos videri volunt. Id quod hoc nostro opusculo luculenter demonstrabimus ad gloriam ac laudem dei coeli et domini nostri Jesu Christi, qui una cum patre et spiritusancto unus solus ac verus deus regnabit in sempiternum, amen. Hunc autem nostrum conatum nunc quidem post quinquennium fere recognitum, at in ipsa pene incoeptum pueritia certe ardentissimo in deum animo, uni tibi, Ambrosi dulcissime, dedico 7 , ut dignum habeas amicitiae ac societatis pignus, lucubraciunculam videlicet, qua unius dei et domini nostri Jesu Christi gloriam propugnamus, per cuius charitatem ineffabilem in christianam coivimus societatem; neque enim is es, qui alias nostra egeas institutione ipse in rebus summis eruditissimus et in gloria dei vindicanda fidelitate ac fortitudine ex aequo suspitiendus, id quod etiam testatur constantissima constantiensis ecclesia fide, patientia, puritate ac dilectione clarissima. Iamque vale et pietatem, ut facis, doce nosque ama, frater charissime.
Ex Capella Tygurinorum, quarta junii, anno ab orbe redempto 1528 a.