52
Autograph: Zürich StA, E II 343, 44 1/3 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck Gedruckt: Füssli I 89-91
Entschuldigt sich wegen seiner früheren Klagen und Fragen, berichtet über neue Bestrebungen hinsichtlich der Exkommunikationsordnung in Bern, bittet um Bullinger: Hilfe für Megander und um Nachrichten über den angeblichen Zuzug von Zürcher Söldnern nach Frankreich.
Gratiam et pacem a domino.
Non dubito, cordatissime Huldrice [!], quin a Funckio Bernate 2 meas acceperis litteras 3 quibus ita morosum atque molestum tibi proculdubio me facio, quod malis Berchtoldum nunquam novisse, quam sua ignorantia a suisque neniis et quaestiunculis ita onerari et urgeri; sed certe charitas erga me tua iam dudum mihi perspecta a cogitationibus huiusmodi retrahit. Quod igitur in multis tuo consilio tuaque ingenii dexteritate [!] b indigeo atque expostulo, non graveris vel per Funckium vel hoc nuncio 4 respondere; singula enim sunt, quae movebuntur, quibus citra longam meditationem satisfacere nequeo.
Hac hora accipio a parochis quibusdam, quod ministri excommunicationem verbi a senatu impetrare nituntur 5 . In promptu sunt, quae olim ad me scripseras ea de re 6 , que item ante annum Oecolampadius 7 in comitiis Aroensibus legatis christiane olim civitatis obtulerat 8 . Locutus sum et ego Aroe prima augusti huius
Briefe_Vol_01-243 | arpa |
---|
anni cum Oecolampadio 9 , et certe eo veneramus, quod ritus noster in mulctandis malis non adeo absurdus illi videbatur, nisi quod contendebat suum scripture et verbo viciniorem alienumque esse debere a functione nostra, quod ordinatis a magistratu iudicibus assideremus; sic enim ecclesie adimi auctoritatem et totam reiici in magistratum, nosque et verbum nostrum ob hanc judiciariam functionem odiosos reddi. At ego spero senatum nihil immutaturum, nisi prius a fratribus etiam aliarum ecclesiarum consilia susceperimus 10 .
Megander 11 noster adhuc quiescit, ad cuius causam probe diluendam te quoque expecto 12 Velim tamen priores litteras omnino igni commendares, ne per alios, quibus id tu crederes, male de me suspicari posset; nolim enim quempiam facile offendere 13 .
Ceterum audimus hic et Tigurinos Gallorum regi milites admisisse; quod si ita fuerit, statim actum erit per totam Helvetiam de verbo dei. lusserat dominus Imm Hag 14 , ut a te veritatem percontarer 15 . Obsecro igitur per communem nobis Christum, respondeas ad omnia. Pellicanum 16 urge, ut et ipse credat, si que fuerint annotationum suarum excuse 17 .
Briefe_Vol_01-244 | arpa |
---|
Vale et perpetuo barbariei parce.
28. decembris.
Tuus ex animo et ad aram
B. Hallerus c
[Adresse auf der Rückseite:] An Meister Heinrich Bullinger, predicanten ze
Zürich, sinem günstigen und eerenden herren.