|
Briefe_Vol_01-206 | arpa |
---|
Recensentur igitur hae nominatim personae Levit. 18 [6ff], quae a connubio arcere videntur certam hominum turbam. Primas tenent parentes, pater atque mater, sequitur noverca. Ab hac est soror eaque legitimo sive illegitimo thoro, a patre tantum sive a matre nata sit. Hinc sequitur nepos una cum nepte, hoc est filia filii et filia filiae, postea vero soror germana, quam Hebreus vocat filiam uxoris patris [Lev 18,11]. Sequuntur ab hac amita et matertera, hoc est patris et matris soror, item patruus, id est frater patris, una cum uxore sua, nurus quoque et fratria, denique et privigna una cum liberis suis, quibus iungitur et glos, hoc est viri soror; personae, ni fallor, in universum 15.
Sed nulli dubium d plures etiam iis esse comprehensas, quas nobis contraria membra infallibili exponunt fide, cum eadem sit ratio idemque iudicium, ut etiam tu scribis, in similibus. Nam si non licet novercam ducere, certe nec vitrico nubere licet; si a sororis complexu arcetur frater, sive ea sit germana sive ex alterutro tantum parente prognata sive privigna, procul dubio nec sorori licet nubere fratri. Sic neque nepotum nobis copulari debent connubia, est autem nepos proprie filii nostri filius, neptis autem filia filiae nostrae. Hinc vero appellamus (ex lustiniani imperatoris sententia, Institut[ionum] imp[erialium] lib. 1. tit. de nuptiis)4 amitam patris nostri sororem, patruum fratrem et materteram matris sororem. Itaque simili ratione inter vetitas personas numeratur avunculus, id est frater matris una cum uxore sua; nam et patrui uxor prohibita est, sed idem gradus est eademque ratio patris atque matris, ergo et avunculus una cum uxore sua sunt inter prohibitas. Rursus consequitur et pari ratione prohibitos esse maritos amitae et materterae, nisi dispar sit ratio fratris et sororis; nam si coeundum non est cum uxore patrui, cur commisceretur puella cum marito amitae? Item nurus filii mei uxor est, quod si hanc ducere non possum, et gener et socer et socrus vetitae sunt personae. Est autem gener filiae meae maritus, socer uxoris pater, ut socrus uxoris mater. Iam si non commiscetur cum nuru sua pater, cur in complexum socrus admitteretur gener? Et glos mariti soror est; ei opponitur levir, mariti frater. Hic igitur et Baptista: «Non», inquit, «decet te uti, imo abuti uxore fratris» [Mk 6,18]. Proinde et fratria et sororius sub eodem continentur iugo. Sed haec fortassis obscurius; summam igitur rerum adeoque et personas plures 30 veluti in tabella oculis expono nunc contemplanda idque ad nostrae linguae usum, quo omnia sint et clariora et certiora: ||212v.
Briefe_Vol_01-207 | arpa |
---|
die mutter der mutter schwester deß vatters
Dem ledigen deß vatters bruder wyb jüngling der mutter sind diß die stieffmutter personen die liblich schwester namhaft zur von vatter und mutter ehe die schwester vom verbotten: vatter allein e eelich oder uneelich, das ist die stieff schwester. der vatter der mutter brüder deß vatters deß vaters Also sind der mutter schwesterman der ledigen der stieff vatter dochter diß f der liblich bruder von personen zur vatter unnd mutter ehe der bruder vom vatter verbotten: allein oder muter allein, eelich oder uneelich, das ist der stieffbruder.
Item es sind ouch verbotten deß wybs schwöster und mans bruder oder bruders wyb unnd schwesterman.
deß sons dochter
So sind dem der dochter dochter man die stieff dochter verbotten der stieff dochter kind diß volgend oder dochtern personen: deß sons wyb und die schwyger 5 . deß sons son Her- der dochter son widerumb der stieff son sind ouch deß stieff sons kind dem wyb oder sön verbotten: der dochter man und der schwächer 6 .
Haec digessimus ad hunc modum docendi et perspicuitatis gratia, non quod putem eos decere gradus liberum tantum et non virum quoque. Quod igitur discrevi, facilitatis causa discrevi, nec opus putavi ad vivum resecare et ad amussim secernere consanguinitatis gradus ab affinitate. Quis enim nescit affines esse, qui non sanguinis, sed matrimonii nexu iuncti sunt? Unde posthac quivis nullo negotio videbit, quid sub affinitatis et quid sub cognationis titulum referendum sit, estque hoc nostrum, Berchtolde mi, exiguum illud vileque de gradibus affinitatis et cognationis iudicium, ubi interim scio te longe alia expectasse. Verum cum non licet exhibere tibi, quod volumus, age, quod possumus, accipe et haec nostra boni consule.
Quod vero excommunicationem attinet, de qua nuper, quid sentirem, rogasti 7 , ego excommunicationem nihil video esse aliud quam publicae honestatis morumque christianorum publicam et christianam custodiam, nam corda solus iudicat altissimus 8 . Simonem enim Magum, quem in ecclesiam baptismo acceperat
Briefe_Vol_01-208 | arpa |
---|
Scio sane plaerosque catabaptistarum misere in hac re tumultuari, quod puniendi scelerum potestas honestatisque custodia (id enim excommunicationis nomine intelligo) magistratui committitur. Mox enim horrore quodam intonant: «Si vos non audierit», inquit Christus, «dicite ecclesiae» [Mt 18,17], atque magistratus non est ecclesia 13 . Nec vident terque quaterque 14 prophani Christum synechdocha 15 esse usum. Quod si negarint illi, expectabimus nos, dum illi ecclesiam convocarint, cui libellos porrigant adversum contumaces. Sed de particulari -inquiunt -ecclesia loquitur. Proinde vicimus nos Christum videlicet usum esse synechdocha, ut nunc frustra illi adhaereant literae occidenti; quid, quod mox sequitur in iisdem domini verbis? «Ubi duo vel tres in nomine meo congregati fuerint, ero in medio illorum» [Mt 18,20]. Ideoque si Christus excommunicationem particulari commisit ecclesiae (ut et ipsi fatentur) et duo aut tres, duodecim item et viginti quatuor conficiant ecclesiam particularem, quid vetat, quod Christus non item magistratui commiserit excommunicationis authoritatem, si congregetur in nomine Christi? Cur enim nos tantopere laboramus, ut non nisi e christianis deligatur congregeturque magistratus, nisi ut eius curae tuto committi possit publicae honestatis custodia? Nam et alias dei minister est authore apostolo [Röm 13,4 u. ö.], nempe ut ea, quae decora sunt, pulchra, honesta et sancta, plantet, promoveat et tueatur, contraria vero tollat.
Quid, quod integrior ac maior erit penes magistratum excommunicationis authoritas quam apud promiscuam plebem, quae, ut iudicio caret, sic affectibus plaerunque ducitur g ? Neque vero et omnes sumus christiani, qui interim in ecclesia Christi recensemur ferimusque suffragia. Quid itaque agas apud eos calculorum suffragiis, quos idem morbus tenet, quem tu cupias extinctum? Si ergo nunc de eius, qui peccavit, exclusione aut mulcta quaeras, verebitur hic ne eodem
Briefe_Vol_01-209 | arpa |
---|
Verum ita, dicis, evicerunt pontificii; affirmant enim consiliorum suorum statuta ecclesiae esse statuta. «Ubi enim duo vel tres conveniunt» [Mt 18,20], ibi ecclesia. Convenere autem non raro trecenti ac quadringenti episcopi, fuerunt ergo ecclesia dei. Iam «si quis ecclesiam non audierit, sit tibi», inquit dominus, «tanquam ethnicus et publicanus» [Mt 18,17]. Sed falluntur, nam ut nunc sileam non omnem coetum esse sanctum, nec nostram ecclesiam, cuius Christus meminit in Math. [18,20] coire, ut sanctiones adversus scripturas sanciat; vera enim dei ecclesia vocem pastoris solam audit et agnoscit i . Clarissime edixit Christus: «si convenerint in nomine meo» [Mt 18,20]; porro illi convenere «in nomine proprio» (ut loan. 5 [43] ait Christus), ergo non convenere in nomine Christi.
Briefe_Vol_01-210 | arpa |
---|
Restat, ut de excommunicationis modo disseramus, quanquam non videam, quid post Christum copiosius aut venus adferri possit; is enim gradibus quibusdam locatis: «Si», inquit, «peccaverit in te frater tuus» [Mt 18,15] et quae sequuntur, nam notus alias locus, qui docet post admonitiones fraternas contumaci nequicquam inculcatas infligendam esse exclusionem, ut inquam is poenam sceleris et contemptus luat, qui admonitiones fraternas contempserat k. Sed Christus (inquiunt) «si», ait, «te non audierit, sit tibi veluti ethnicus et publicanus» [Mt 18,17] et Paulus inquit «tradatur satanae» [1 Kor 5,5], non dicit: tradatur magistratui ad poenam. Quibus respondemus Christum ||214r. quidem istis omnibus nihil aliud voluisse quam eum publice mulctandum esse, qui spretis commonitionibus amicis inhoneste 1 perrexerit vivere. Esse enim ethnicum et publicanum est recenseri haberique inter facinorosos, quibus nihil neque officii neque synceri tuto committere ausis; ut nos solemus moechos, ebrios aliosque palam flagitiosos honore et trabea exutos publice dedecorare; porro hoc quid aliud est quam publica mulcta? Sic etiam fatemur Paulum scripsisse «tradatur satanae», sed eundem quoque addidisse: «ad interitum carnis» [1 Kor 5,5]; unde necessario consequitur non modo Christum ipsum, sed apostolum quoque non de aliqua animae interna loqui perditione, sed de externo quodam ritu adeoque et externa mulcta. Nam in 2. ad Corinth. 2. cap. [6]: «Sufficit», ait, «istiusmodi homini greek greek greek», hoc est mulcta sive correctio ea; nam «greek greek greek», authore Budaeo 19 «utrunque dicitur pro eo, quod est mulctare et in aliquem animadvertere», et «greek [!] est supplicii aestimatio et animadversionis modus» 20 . Rursus «greek», eodem authore, «significat reprehendo» 21 et greek est censum agere et aestimare» 22 . «"greek quoque infamia notati dicuntur» 23 et qui «velut fortunis omnibus eversi», ut apud Demosthenem 24 est, «civilia iura retinere non poterant» 25 . «Licebat igitur greek impune interficere, ut praesidii legum exortes» 26 ; «quibus similes fuere, quos Latini prisci intestabiles vocarunt, ut Horatius 27 : <intestabilis et sacer esto>» 28 et «Caius 29 iureconsultus: <Cum lege>, inquit, <quis intestabilis esse iubetur, eo pertinet ne
Briefe_Vol_01-211 | arpa |
---|
Atque hic sit ille noster excommunicationis modus, ut scilicet initio per familiarem amice moneatur peccator, deinde per unum atque alterum, ut rem videat geri seriam. Hos si contempserit, vocetur ac sistatur ecclesiae, hoc est magistratui et excommunicationi praefectis, quod si et hos neglexerit, poenam dependat. Atque hoc sit, iuxta domini verbum 31 , modus et finis excommunicationis: mulcta inquam indicta et depensa, ut ne quid nimis, sicut et Paulus 32 sentit. At nimium velle videntur, qui iubent, ut magistratus puniat flagitium idemque et ab excommunicationis praesidibus puniatur nihilominus interdictione videlicet coenae. Ideoque qui nunc putant nullibi excommunicationem esse posse, ubi non arceantur a sacra synaxi 33 peccatores, plus severi esse videntur minusque observare, quis excommunicationis et quis sit eucharistiae genius. Etenim excommunicatio propter malum exemplum est, ne illud impune porro grassetur, proinde posteaquam illud punitum est ac coercitum, defuncta est munere suo, nec latius diffunditur. Eucharistia vero propter peccatores est; iam si ab ea secludantur solique admittantur puri n, pro quibus, oro, effusus est sanguis Christi? An non pro ||214v. peccatis effusus est? Si ergo arceatur peccator, qui interim contumax non est, frustra effudit sanguinem Iesus. «Neque enim qui recte valent, medico indigent» [Mt 9,12]. Quid, quod ipsa eucharistia cum consolatione coniuncta est, annunciatur enim gratuita peccatorum remissio. Sed excommunicatio plus terroris habet, puniuntur enim peccata non equidem ad purificationem vel satisfactionem, ut scilicet tuto liceat postea accumbere mensae dominicae, sed propulsandum malum exemplum. Seperanda [!] ergo altera ab altera, ut singulae genuinum servent genium. Huic o vero nos satisfactum esse censemus, posteaquam facinorosus publice mulctatus atque coram ecclesia (ut sic dicam) confusus est. Post inflictam vero poenam et manumissum arbitramur synaxim illi liberam esse debere atque arbitrio fidei committendum cuiusvis, accedere malit, an abstinere. Neque vero misero in poenam et adflictionem vertendum esse, quod Christus instituerat ad consolationem et medelam.
Verum cur p , inquiunt, admitteretur prophanus? Atqui prophanationis poenas dependit, iam vero iudicio dei stat, non nostro, nostro enim satisfecit. Vis autem tu, o homo, qui alienum servum sic iudicas [Röm 14,4], et fidem eius iudicare? Nescis fidem non satisfactionis esse meritum, sed dei donum? [Eph 2,8]. Et quod dominus docet: «Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum, et si penituerit, remitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et si septies in die conversus fuerit ad te dicens <poenitet me>, remittes illi» [Lk 17,3f]. Quae,
Briefe_Vol_01-212 | arpa |
---|
Quod vero alii 43 (ne illud forte sileatur) excommunicationis vocem obiiciunt, quasi illa excommunicatio et criminum correctio dici non possit, quae non item et a ||215r. sacra arceat synaxi: quippe excommunicatio dicitur, inquiunt, quasi
Briefe_Vol_01-213 | arpa |
---|
Neque enim ullibi ipse dominus docuit flagitia interdictione coenae esse punienda atque abolenda, qui ipsum etiam Iudam a coena non exclusit; nam etsi Hilarius proditorem excludat 46 , evangelistae tamen non excludunt, sed adseverant Christum una accubuisse cum duodecim, et Ioannes omnium apertissime: «Et coena facta», ait, «cum diabolus iam» etc. [Joh 13,2]. Nobiscum sentit et Augustinus 47 . Ergo Iudam etsi maxime monuerit, tamen a coena non exclusit; quin imo certo constat neque ipsos domini apostolos fractione panis sic usos. Nam Paulus in Corinthiis: «Quotiescunque», inquit, «commederitis panem hunc et de poculo hoc biberitis, mortem domini annunciabitis, donec venerit» [1 Kor 11,26]. Quibus verbis nullum hominum genus segregat, sed omnibus ex aequo proponit crucem domini, ut inquam morti eius fidant et gratias agant. Liberam itaque reliquit esseque voluit coenae festivitatem. Multo enim clarius subiungit: «Iam vero si quis indigne ederit hunc panem pretiosum aut peculiarem», id enim possunt graecanica praemodum greek 48 : «greek greek greek», «et biberit de poculo domini», en hic «poculum domini» vocat, non «poculum istud» ; «greek» ergo in priori membro posuit greek, 49 , «indigne, reus erit corporis et sanguinis domini», «greek greek» cum articulo, ut intelligamus corpus et sanguinem, non utique panis et vini transubstantiati [!], sed illius domini, qui in cruce pependerat; nam relationis naturam habet ad aliud. «Probet autem seipsum homo et sic de pane edat et poculo bibat» [1 Kor 11,27f]. En tibi clarissimam habes
Briefe_Vol_01-214 | arpa |
---|
Tu vero, mi Berchtolde, priusquam hinc ||215v. discedamus, obiter contemplare mihi, quid tandem hic eucharistiae usus et ille veterum excommunicationis modus, hoc est synaxeos et epitimeseos commixtio nobis pepererit. Inde enim suppullulavit nobis blasphema satisfactio, ritus item varii et stationes in ecclesiis seu templis diversae pro temporum intervalls poenitentibus praefinitae totaque illa hypocrisis theatrica, de qua si copiosiora velis, invenis apud Ruffinum «Ecclesiasticae historiae» lib. 10. cap. 6. 50 et iterum apud Sozomenum in Epiphanio «Tripartitae historiae» lib. 9. cap. 36 51 . Si igitur nos quoque laetam panegyrim effecerimus funestum quendam correctionis nervum, verendum ne et eucharistiae laethissimus fructus, gaudium et gratulatio ad pontificium quodpiam tormentum degeneret redeatque illa postliminio poenitentialis satisfactio, imo et operum fiducia, quemadmodum et apud veteres factum videmus, qui tamen ea mente eoque consilio procul dubio non coeperunt, quo tandem recidit. Interim nemini praeiudicamus, Berchtolde charissime, idque maxime volumus apud te testatum; nam meliora doctus quam libentissime cedam. Haec enim est mea de excommunicatione opinio, quam, ut petisti, iam iam exposui totam, partim ut gratificarer tibi, partim ut et tu, quid sentias, rescribas 52 ; iam enim tua expectamus.
Vale et Gasperum Megandrum r 53 nostrum, Franciscum 54 et Rhellicanum 55 , Heinrichum quoque Simlerum 56 nomine nostro plurimum salutabis.
Bremgarti, 6. iulii 1531.
Heinrychus Bullingerus tuus,
ut tu meus.
[Ohne Adresse.]
Briefe_Vol_01-215 | arpa |
---|
Briefe_Vol_01-216 | arpa |
---|