[537]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 19-21 (Siegelspur) Ungedruckt
Will die neulich vergessenen Gutachten [Bullingers und Pellikans]beilegen. Schickt vertraulich einen Brief Bucers. Thomas [Blarer] hat bei Ambrosius [Blarer in Tübingen] mit Bucer verhandelt, der zwar bedauert, die Konstanzer beunruhigt zu haben, aber die Gefahr nicht sieht; Zwick befürchtet eine Ermutigung Schwenckfelds und Zulauf für die münsterischen [Täufer]. Möchte die Gutachten von Bullinger und Pellikan an Ambrosius [Blarer]senden; empfiehlt, sie auch an Bucer zu schicken, ohne dabei die Konstanzer zu erwähnen, und ihm von der Besorgnis der Zürcher zu berichten. Entschuldigt sich für die mangelhafte Abschrift des Briefes von Bucer. Bittet, auch weiterhin unterrichtet zu werden. Gruß.
Salus et pax Christi.
Iterum atque etiam experiris, mi Bullingere, suavissime frater, quam sim stupido et oblivioso ingenio: quorsum enim, quod nuper tam constanter scripsi me tibi remittere consilia 2 , cum ipsa servaverim domi? Ergo si tibet, mendacii me accusa, quanquam mendatium purgaturus sim ignorantia, que innata est mihi homini misero. Sed iam praesto, quod pollicebar nuper, nisi iterum excidat, quominus addam literis consilia. Hoc ne fiat, e naso nodum faciam 3 .
Briefe_Vol_05_120 | arpa |
---|
Deinde ad te mitto responsionem Buceri ad nos priorem 4 , sed nosti, qua lege, scilicet bonae fidei. Nob enim, quisquam alius legat, cum non omnes sint aequo animo neque irritanda sunt magis atque magis ingenia quorundam. Fingendum esset quid potius, quo placarentur. Proinde non omnes cauti sunt in scribendis a literis ad amicos. Hinc miscentur vel odiosissima, quaeque non nisi in sinum effusa sunt.
Thomas 5 noster Bucerum deprehendit apud Ambrosium 6 . Egit cum illo multis et strenue. Quid responsi adtulerit nobis, uno verbo dicam: Dolet hoc unum Bucero nos Constantienses tam offensos esse consilio suo. ||20 Verum an persuasum sit optimo viro huius modi conatus esse periculosos et parum solidos, non intelligo. Omnino putat se nihil dedisse a scriptura alienum. Sed quid dicam? Articulorum summa circumfertur typis excusa 7 . Quidam blandiuntur, quidam frendunt, et nemo est, qui non summe levitatis nos insimulet. Egregie confirmabuntur sectae; Schwenckfeldio duplex cor nascetur, si modo non multi quoque Monasteriensibus b accessuri sunt.
Tuum consilium iuncto Pellicani summe placet nostris omnibus. Quodsi vobis non ingratam rem fecissem, certe misissem Ambrosio, sed nolui sine venia. Unum vero optaremus, ut c per vos quoque scriberetur Bucero negotium fieri a vestris propter consilia Gallo data 8 , ne putaret bonus vir nobis tantum d Constantiensibus haec minime probari. Cavendum vero, ne ex vestris literis - quas communi nomine scribendas censemus -quicquam suspicari posset de monitione nostra. Abstinendum esset ab omni mentione nostrarum literarum, imo nominis nostri. Possent quoque mitti consilia vestra, quo magis intelligeret, quae vestra in hisce concordiis sententia, atque hinc forte minus pergeret in instituto. Speramus vos ita facturos.
||21 Responsio, quam mitto, per pueros descripta parum cohaeret, sed litterae A B C etc. indicabunt ordinem. Aliis quoque erroribus dabis veniam, neque enim relegi neque cum archetypo contuli. Facile deprehendetis mentem.
Quicquid vero tibi boni incident ad hanc concordiam confutandam, cave, ne me lateat.
Servet te servator cum tota familia omnibusque fratribus.
27. septembris 1535.
Tuus atque iterum tuus Io. Z.
[Adresse auf S. 22:] Domino Hainricho Bullingero, selectissimo meo fratri.