[545]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 43 (Siegelspur) Ungedruckt
Fürchtet, daß die Deutschen vom französischen König nichts Gutes zu erwarten haben. Laßt durch Gregor Mangold seine Vorrede zu Zwinglis "Opus articulorum" und durch Christoph [Froschauer] seinen Kommentar zum zweiten Korintherbrief übersenden. Will kaum glauben, daß sich die Befürworter des theologischen Doktorgrads ernsthaft auf Paulus berufen.
Gratiam et pacem a domino.
Semper timui, mi Myconi, ne Gallus 1 maximum daret malum Germaniae. Impius est, regnorum helluo, crudelis et sanguinarius, nec amat Germanos nisi ob privatum suum compendium. Novit primam gloriam exercitus pedestris deberi Germanis 2 . Amat ergo, ut iugulet vel ut alios neci det et regnis pociatur. Sed videbis, spero, potentem domini manum. Neque enim vivit hodie rex alius, qui plus effuderit sanguinis christiani. Fortassis vana sunt, quae incerto feruntur rumore 3 ; melius forsan Gallo et Hispano 4 convenit, quam nobis utile sit 5 . Sed fiat voluntas domini.
Apologiam, quam pro Zvinglio scripsi, Gregorio Mangoldeo ad te perferendam tradidi atque is nimirum dedit, praefationem puto, quam praefixi Operi articulorum Zvinglii 6 . Nunc iussi, Commentarios nostros in 2. ad Corinthios 7 traderet Christophorus 8 .
Miror ego plus, quam facile dixerim, an quidam 9 in re sacra ludant an serio agant, cum aiunt Paulum in epistola ad Corinthios et Ephesios de doctoribus scholasticis loqui 10 , cum certo constet Paulum nihil tale vel somniasse unquam.
Briefe_Vol_05_141 | arpa |
---|
Merito a nobis obiicerent pietatis hostes scripturam nostrae patere libidini, utpote qui illam b velut caereum nasum quoquoversum trahamus 11 . Sentiemus aliquando, quid istud superbiae studium et pompae pariturum sit. Decebat nos esse humiles Christi professores, apostolorum Christi imitatores. Nos philosophicum malumus et habitum et supercilium. Sed de his alias.
Tu nunc vale et nos, ut soles, ama.
Tiguri, 5. martii 1535.
H. Bullingerus tuus.
[Adresse auf der Rückseite d :]Domino Osvaldo Myconio, antistiti Basileiensium vigilantissimo, suo in domino charissimo fratri.