[575]
Autograph: Zürich StA, E II 358, 109 (Siegelspur) Ungedruckt
Empfiehlt Johannes Lang als redlichen und um seine Gemeinde treu besorgten Hirten für die bei Winterthur gelegene Pfarrei [Veltheim]. Über sein Griechisch-Lehrbüchlein hat er mit Theodor [Bibliander] verhandelt, bittet aber Bullinger, den Drucker - dieser ist offenbar auf Gewinn aus - zur Herausgabe des Werkes zu bewegen.
S. Mittendi ad te epistolam occasionem peperit Ioannes Langius 1 , haud dubie
tam occupatum, ut vix eam legendi suppetat ocium. Caeterum ut ad rem redeatur.
Est locus Vitudurensium moenibus haud procul 2 , ubi desyderatur greek
Ioannes vero Langius est nescio a quibus accersitus, ut, si abs te tuique
similibus fuerit comprobatus, functioni huic praedicandi praeficiatur.
Cum autem illud rite sit agendum, hoc est nullus ad hoc docendi officium
constituendus, nisi, ubi prius vitam ac tempus traduxerit, bene audiat 3 , pronunciabo
talem, qualem huc usque sum expertus. Docuit autem is praedicavitque,
vixit item in eum modum, ut nulla vox, nullus sermo homine illo indignus
mihi sit auditus. Mihi habetur pro viro innoxio ac innocente, ita ut de ipsius
integritate nemo vel debeat vel possit dubitare. Mihi non tam de se suisque
rebus (quod absit) sollicitus videtur futurus, quam de suis ovibus suae fidei
concreditis, quarum curam Christus dominus noster vel primam esse voluit.
Harum commendatio ut apud omnes verbi praecones esset amplior ac efficatior,
ter norunt vocem domini Petro dictam suarum omnium gregem commendantis:
"Petre", inquit, "sj a amas me, pasce oves meas"[Joh 21, 15-17], quasi
diceret dominus noster: Apud nullos erit mearum ovium respectus, nullis
erunt hae curae nisi dei amantibus cultoribus. Quare si domino visum fuerit,
ut per vos velut huius ordinis censores assumatur, precamur communibus votisBriefe_Vol_05_205 arpa
cuncti, ut hic aliique in agro Tygurino praedicantes evangelium quam plurimos
Christo domino nostro lucrifaciamus fratres, quo vita ista defuncti tandem
in coelo ceu stellae luceamus, quotquot ad justiciam caeteros mortales
instituemus.
De Grammatica 4 praeterea egi cum Theodoro 5 . Tu, si quid potes, rogo typographum 6 commoneas, ut eam excudat; verum vester b sicut alii quoque huius ordinis homines in excudendo querunt lucrum; cuius cum nulla spes diluxerit, dant suam operam nemini.
Tu me, ut facis, ama. Vale cum familia tua laudatissima, quam et Pellicanum et alios saluta officiosissime.
18. aprilis 35.
Tuus Ludovicus Lopadius.
[Adresse auf der Rückseite:]Insigni pietate doctrinaque viro Hanrico Bullingero, suo amico charissimo.