[630]
Autograph: Zürich StA, E II 441, 135 (Siegelspur) Ungedruckt
Bittet um Nachsicht für sein Schreiben. Hat tags zuvor im Bad in Winterthur vom Ausbruch der Pest in Zürich gehört und lädt deshalb die Familie Bullingers, dem er dankbar verbunden ist, zu sich nach Veltheim ein.
Gratia dei patris sit semper cum omnibus nobis a etc.
Omnium mortalium charissime profecto pater mi et patrone, contumatiam in huius scribendi officio clementer indulge propter impar decus exarantis et accipientis, mentem autem et viscerum desideria acuratius considerato; hoc nunc temporis unicum erit.
18. augusti singulari urgente causa (salvus tamen sit omnis honos) Vituduri balnea pecii, ubi gemebunda (quae tamen non absque nutu altissimi fiunt) de Tigurinorum merore et peste ingruente proferebantur. Confestim tui et charae familiae memor veritus contamminarier. Per omnipotentis dei clementiam te funditus ex corde precor (cum tibi abire forsan non licebit), quod si saltem familiam, dilectos parentem 2 et uxorem 3 , item liberos 4 ab aere proculdubio interfecto et morbo illo hereditario segregaturus mihi eos in Velthensium pagum commendes, ubi (sola gloria optimo maximo) cuncta salva sunt. Quibus me una cum uxore mea 5 dilectissima (quae te exactius me non oblita praestitae bonitatis rogat 6 ) suppeditabo et omnia mea communia addicam, tu una minime solliciteris de cibo, potu requieve noctuma, ego omnia abunde dispositurus. Et si mihi adminiculaturus absque mora et omni cessatione respondeas, ipsissimus iterum cum uxore mea, quamprimum manum tuam videro, surgentes alacribus et exultantibus animis Tigurum adituri et non minus tucius, quam angeli Loth ipsum educere 7 , integram tuam familiam advehamus. Haec per animae meae salutem absque fuco et simulatione, sed syncera erga Henricum suum charitate ad majora, si iuris mei foret, promptissimus. Qui omnium bonorum est largitor, et tibi retribuat et collata munera redundet. Cuius nomen benedictum in secula. Amen.
Briefe_Vol_05_327 | arpa |
---|
Datum Velthen, 19. augusti.
Ad tua vota paratissimus Ioannes Langius,
Velthensium pastor indignus.
[Adresse auf der Rückseite:] Pietatis studiosissimo viro M. Heinrico Bullingero, apud Tigurum episcopo, viro vigilantissimoque amico ac fratri charissimo.