[639]
Autograph: Zürich StA, E II 441, 480 (Siegelspur) Übersetzung: Zwa VIII/6, 1946, S. 331
Dankt für Bullingers [Kommentar zu vier Paulusbriefen]; in der Auslegung schwieriger Stellen des Epheserbriefs ist dieser [den Kommentaren von]Bugenhagen, Bucer und Megander überlegen.
Gratia Christi tecum, optime Bullingere.
Accepi equidem donum tuum 2 et cum tanta accepi animi alacritate, ac si a deo, non ab homine thesaurus michi esset transmissus celestis. Resedi cicius atque revidi scripta tua ac mentem tuam Paulinam maxime in locis quibusdam nodosioribus epistole [ad] Ephe[sios]. Et ingenue hoc fateor te unum plus paucis michi praestitisse quam omnes, quos legerim. Pomeranus 3 brevis est, Bucerus 4 verbosissimus, Megandrum 5 pro nichilo habeo. Quid igitur retribuam Bullingero pro omnibus, quae retribuit michi? Calicem gratitudinis accipiam et nomen domini invocabo, ut iis[!], qui dives est in omnes, in te quoque dives sit teque vice mea in omnibus ditescat bonis, ut et ecclesie Christi et michi non tam diuturna vita quam scriptis diu prosis, licet equales a ego rependere non queam.
Vale cum tua ecclesia domestica faustissime.
Tuus Luithhardus, minoritice dudum
factionis concionator Basilee.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinrico Bullingero, ecclesie Tigurine episcopo vigilantissimo, patri suo in Christo etc.