[652]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 69 (Siegelspur) Ungedruckt
Ist besorgt über den Ausbruch der Pest in Bullingers Haus und empfiehlt ein vorbeugendes Mittel. Capito hat in Basel wohl vergeblich um die Entlassung von Grynäus nach Tübingen nachgesucht; mehrere Einzelheiten des lückenhaften Berichts, welchen Capito über die Verhandlungen Gereon [Sailers] mit Luther erstattet hat, lassen Myconius nachteilige Folgen der Konkordienbestrebungen für die evangelischen Schweizer Städte befürchten. Mißbilligt die ängstliche Politik Zürichs gegenüber den V Orten. Erasmus ist nach Basel umgezogen; Bullinger hat zu der [ihm von Myconius überlassenen]Ausgabe von dessen Briefen noch nicht Stellung genommen. Hat vergeblich versucht, [Bullingers Kommentar zu vier Paulusbriefen]durch Froschauer bzw. [Georg]Binder zu erhalten.
S. Horrorem et tui formidinem incussisti scribens pestem invasisse domum tuam 1 cordi meo, sed fides in omnibus agit gratias deo permittens, ut is agat nobiscum pro bona ipsius voluntate. Orabimus tamen dominum, ut te nobis et populo suo servet quam diutissime incolumem. Novit enim, quam non in tempore nobis eripereris. Addo Gallum 2 anno superiore sancte apud nos confirmasse partem nucis muscatae in ore retentae, dum aer est pestilens, et tandem etiam voratae contra venenum aeris extremum esse remedium 3 .
De Capitone, quid egerit apud senatum, nescio, verumtamen si quid de Grynaeo. credo egisse frustra, siquidem petiit, ut remittatur Tubingam 4 . Apud fratres idem quod isthic 5 multis verbis extulit, sine capite tamen, ut ita dicam, et sine cauda. Quid enim Luthero sit ab Augustanis propositum 6 et ad quem finem, non dixit. De spe concordiae iussit nos esse bono animo, quamvis duo miscuerit interim sermoni, quae me paenitus reddunt attonitum: prius, quod dixit Lutherum promisisse doctum aliquem virum se missurum Augustam, cuius doctrina foveantur et gaudeant 7 . Posterius, dum ille rogaret de Bullingeri aetate et hac cognita subiungeret: "Vellem, ut ad me scriberet", respondit
Briefe_Vol_05_371 | arpa |
---|
Gerion 8 : "Bullingerus nondum est totus noster". Tum Lutherus: "Nihil refert, dum in capite convenit inter nos". Quod dico, non ut mecum adversus concordiam aliquid cogites, sed pariter tamen in dubium coniectus, sit, quod te suspendat mecum. Possem adiungere tertium, quod animum videtur paenitus aperire Capitonis et Buceri. Dum enim inter caetera considentes loqueremur de veritate, concordiae solidae fundamento, sine quo frustraneum esset, quicquid laborum impenderetur, imo periculum futurum esset longe gravius, quam nunc sit, respondit Capito: "Das müssend wir nit begeren" etc. Quis, per dominum quaeso, non hinc intelligeret, qualem moliantur concordiam? Alter alterum habeat pro fratre christiano, nemo item invehatur in quenquam sive inter concionandum sive in scribendo, interea vero de coenae sacramento doceant omnes agantque quod hactenus. Qualis haec apud populum, apud adversarios erit concordia, quibus ea magis paratur tamen? Nihil hic possum aliud nisi fateri strui nobis, hoc est civitatibus evangelicis per Helvetiam, insidias ac bellum. Minae volant enim, nisi consensus fiat in concordiam, tale quidpiam futurum. Qua de re librum tibi scribere possem. Nunc non vacat pluribus tecum agere de hoc negocio.
Agunt praeterea tui, quod bonis viris summe displicet 9 , verum timor obsedit corda illorum, ut aliter nequeant. Nondum excidit, quod olim e vobis quidam dixit quinquies iam rem infeliciter contra Paganos cessisse Tigurinis, deinceps eos cauturos in perpetuum 10 . Caveant, permitto, verum illud magis caveant, ne quando fame percutiantur. Video non tam doctrinae quam precibus et sanctae vitae praesidibus verbi esse incumbendum. Hortaberis itaque tuos, ut haec custodiant quam fidelissime.
Ut finiam: Erasmus omnia sua convexit Basileam, domum suam Friburgi proscripsit 11 . Nescio, quid amplius. De epistolis, quas misi 12 , nondum indicasti.
Briefe_Vol_05_372 | arpa |
---|
Froschowerus nihil dedit 13 . lussit, ut scriberem Michaeli 14 . Rem commiseram Bindero 15 verbis, sed hactenus frustra. Tu fac, ut te non frustra monuerim.
Vale cum tuis. Deus te protegat et symmistas omnes a pestis toxico.
Basileae, 28. septembris anno 35.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, Tigurinorum antistiti, fratri in domino observando suo.