23
Autographe Abschrift: Zürich ZB, Msc C 86 a, Nr. 3, 29v. 3/4 S. 4°, sehr gut erhalten Ungedruckt
Bullinger betont die lautere Absicht bei der Verfassung seines nach diesem Widmungsbrief folgenden Werkes über das weibliche Geschlecht.
Heinrychus Bullingerus Heinrycho Buchtero salutem et christianam innocentiam a deo per Christum.
Aristotiles [!] ille Stragirites 3 [!], in philosophorum albo haudquaquam postremus, adeo putabat ad morum corruptelam picturas lascivas facere, ut non dubitarit principes admonere, legibus istas penitus esse proscribendas 4 . Eo igitur flagitiosius foret, si quispiam christianorum eo raperetur dementiae, ut id sibi ceu augustum sumeret, quod tanta indignatione a gentibus videt esse repulsum. Cumque hoc ipsum ego non ignorarem, adeo demens non fui, ut id pingi curarem, quod mihi meam fidem certo senseram obscuraturum. Quod ergo finxi, ita pingi curavi, ut non modo aphrodisium 5 non esset, sed ne a maximis quidem nostrae religionis dissentiret mysteriis. Id quod et libello hoc 6 affatim ostendimus, quem tibi in praesentiarum dedicamus, potissimum vero, ut intelligas eiusmodi picturam, qualem tu Tiguri nuper ex officina primum redeuntem vidisti, non dedecere
Briefe_Vol_01-125 | arpa |
---|
coenobitas et homines bonis litteris deditos, deinde, ut videas et apud christianos, nedum apud Graecorum Alcibiadem 7 , superesse Silenos 8 .
Vale.
3. aprilis anno 1527.