[831]
Autographes Konzept a : Zürich StA, E II 345, 162f Ungedruckt
Bittet, ihm zu schreiben. Mißbilligt die Duldung des Durchmarsches französischer Truppen durch bernisches Gebiet und warnt vor den schlimmen Folgen einer Allianz mit dem gottlosen König von Frankreich [Franz I.]; legt Megander nahe, semen Einfluß dagegen geltend zu machen.
Gaspari Megandro Bernensi.
Quo magis ego tuas, mi Megander, cupio, hoc tu scribis rarius. Quid in culpa sit, nescio; suspicor autem occupationes esse in causa. Quodsi epistola scripta sarcieris neglecta, nihil conquerar amplius.
Est praeterea, quod animum meum excruciat misere: syncretismus tuorum et Galli 1 . Metuo, mi Gaspar, illum nobis omnibus, imprimis evangelio, maximo futurum malo. Nolunt tui copiis iuvare Gallum, sed traducuntur per limites ipsorum hostiles caesari exercitus 2 . Favere Gallo videntur prorsus, qui copias Galli fovent, iuvant atque utinam non prosequantur etiam. Scis, quantum animos nostrorum marciales instructae proficiscentium permoveant phalanges. Non nescis, quantum acceperit detrimenti losaphat, quod Achabi faveret partibus 3 . . Hodie sane non vivit rex consceleratior Gallorum tyranno. Hic b est, cuius manus adhuc christiano sanguine madent c . Hic est, qui adulteriis, stupris et libidinibus polluit omnia, a cuius insidiis et violentia non tuta fuit in Gallis vel matrona vel virgo ulla. Hic auro suo omnes Europae dynastias et respublicas corrupit. Hic plus hausit patrii et Helvetii sanguinis quam regum ullus. Hic dissidium illud, quod nos pessumdabit prope diem, primus liberae et concordi miscuit patriae. Breviter: Hic is est, qui annis prope 23 totam turbavit Europam, multas viditavit civibus urbes, || 163 qui Italiam, Germaniam, Hispaniam, potentissima regna, diutinis bellis d afflixit, fatigavit et attrivit, reges commisit e . Turcam quoque in christianos concitavit 4 nec unquam egregii quicquam gessit. Nunc vero contra ius et phas sacramentumque datum fines invadit Insubriae, ut tandem meritam reportet mercedem 5 . At hunc hodie ut amicum colimus, huius partes iuvamus. Expende, quae ad te, et ad te quidem solum, scribo. Non opinor rem te feceris indignam, si tuos monueris, ne
Briefe_Vol_06_304 | arpa |
---|
nebuloni turpissimo eiusque causae se adiungant nimium. Societas regum Aegypti et Assyriorum nunquam bene cessit Israeli 6 . Utinam non cogamur aliquando misera spectare patriae fata! Optime sane cum illis actum est, qui in causa justa et propter nomen Christi fortiter ad Capellas 7 occubuere.
Vale, mi charissime et venerande Gaspar, et me amare perge.
27. maii 1536.