[839]
Autograph: Zürich StA, E II 337, 148r.-v. (Siegel) Ungedruckt
Ihre Versicherung, die Zustimmung [der Zürcher Theologen] zur Confessio Tetrapolitana tue dem [Ersten Helvetischen] Bekenntnis keinen Abbruch, hat ihn erleichtert, doch bleibt seine Sorge, daß neue, unklare Formulierungen von den Lutheranern als Zugeständnisse gedeutet und zum Anlaß für weitergehende Forderungen genommen werden, wie dies auch die von [Ulrich] Chelius vorgelegten und von Bullinger kritisierten Gutachten der Wittenberger und Straßburger [Theologen]befürchten lassen. Grüße. [Simon]Sulzer und [Peter]Kunz sind [zu einer Synode]nach Yverdon gereist. Weiteres kann Erasmus [Ritter]berichten.
Salus et tranquilla conscientia per Christum Iesum, servatorem nostrum.
Legi utriusque vestrum Greek 1 , amici ac fratres in Christo charissimi, quae animum meum moerore affectum exhilaravit nonnihil. Antea enim putaba[m] a vos 4 urbium confessioni 2 per omnia accessisse; nunc vero ex vobis intelligo illam eatenus acceptam, quatenus Basiliensi 3 nihil deroget. Nec nos adeo ab omni civilitate, ne dicam a christiana concordia (quam Christus suis toties commendat) alieni sumus, quin 4 urbes ita de coena domini confitenteis ferre possimus, praesertim, cum in re ipsa utrique parti convenia[t]b . Sed interim hoc maximopere et antea et nunc perpendendum censeo, an nobis et posteris nostris ad hunc modum confiteri tutum sit, quo modo illae urbes confessae sunt. Nam ut maxime apologiam adiecerint 4 , in qua ea, quae obscurius dicta sunt, declarantur, tamen e re nostra et posterorum nostrorum magis videretur, si confessio nostra usque adeo significantibus, apertis, simplicibus et disertis verbis fieret, ut nulla exposition[e]c haberet opus et, ut planius dicam, eodem modo confiteremur, quo modo antea et docuimus et scripsimus hac de re. Denn, wie man gemeinlich spricht: Welcher recht bichtet, dem gyt man ein recht buß 5 . Nisi hoc fiat, idem periculi nos manet, quod quatuor urbes timent, ne videlicet aliquis exoriatur, qui priorem confessionem suam suspectam habeat, si ad nostrum modum confiteantur 6 ; sic et nobis prospiciendum est, ne, si illo[rum]d confessioni nostrae (quantum ad loquendi formulam
Briefe_Vol_06_319 | arpa |
---|
adtinet) non respondenti subscribamus, adversariis calumniandi ansam praebeamus neye ex male sarta concordia major discordia suppullulet, id quod admodum proclive est. Satis enim adhuc commeminimus, qualis rumor post Marpurge[n]sem e conventum a Saxonibus de Lutherana victoria passim sparsus sit 7 . Praeterea et hoc f nobis trutinandum est, ne ita incipiamus parvula Lutheranis largiri, ut tandem, ubi ad concilium generale ventum fuerit, maiora a nobis contendant, id quod plane animus meus futurum esse auguratur ex eo, quod Wittembergenses et Argentoratenses plura papistis permittunt - si g modo scripta eorum fuerunt, quorum titulo Chelius heic exhibuit h8 -, quam quae solidis scriptur[is]i probari possint. Cuius rei vos ambos testes appello, maxime vero t[e]k , Bullingere mi, qui tunc temporis scripto ad d. Bertoldum felicis memoriae transmisso testatus es christianissima confessione te illorum con[si]lium 1 non m probare 9 . Haec et alia circa concordiam illam consideranda ess[e]n pro mea tarditate existimo nihil dubitans interim, quae vestra est sagacitas, quin longe plura consideretis. Nec in hoc isthaec a me scribuntur, quod quidquam de vestra fide et constantia dubitem, sed ut equis sua sp[onte]o currentibus calcar adderem 10 . Proinde, fratres in Christo dilecti, quaes[o]p velitis me pro vestra prudentia quantumvis insipide loquentem ferre et c[ogitare] q , quod nonnumquam etiam holitor fuit oportuna locutus 11 Quod ad christianam [illam]r concordiam pertinet, omnia parati sumus facere, quae solidam et constan[tem pa]cem s gignere possunt, deumque una vobiscum orabimus, ut omnibus di[ssidiis et simul]tatibus t e populo suo sublatis nos omneis unanimes et concordes Greek Greek Greek[!]Greek Greek Greek 12 faciat. Amen. Amen.
Megander una cum suis || 148v. symmystis et vos et vestros salutat. Salutasset et Sulcerus, collega meus, nisi peregre una cum Cunzeno Iverdunum profectus esset ad instituendum ministros, quo pacto novis ecclesiis verbum
Briefe_Vol_06_320 | arpa |
---|
domini secandum sit 13 Salutate vicissim mea causa totum vestrum musarum christianarum coetum. Valete in domino feliciter.
8. die iunii anno 1536, Bernae u .
Vester Rhellicanus ex animo.
Novarum rerum statum ex Erasmo 14 (qui hasce vobis reddidit) quaerere potestis.
[Adresse darunter:] Doctissimis et pientissimis dominis Heinricho Bullingero et Leoni Iud, amicis et fratribus suis in Christo dilectis. Z[üric]h v .