[858]
Autograph: Zürich StA, E II 361, 286 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt spät für das Geschenk und für den Brief Bullingers, da er einer Fußverletzung wegen - über deren Ursache er Vadian geschrieben hat - im Bad Wildbad war; wie einst Vadian und den St. Gallern, überläßt er auch dem hochgeschätzten Bullinger eine Erinnerungsgabe, die sich allerdings mit den geistvollen Buchlein, die er erhalten hat, nicht messen kann. Grüße.
Gratiam et pacem a domino.
Gratissimum mihi quidem a fuit munus tuum, optime ac doctissime Bulingere, sed literae ipsae tuae longe etiam gratiores 2 , ut quibus ultro offers, quod summis votis abs te mihi erat expetendum. Agnosco igitur humanitatem vestram, quam antea quoque isthac transiens cum in te tum caeteris doctissimis viris ac candidissimis eiusmodi ac tantam esse ipsa re expertus sum 3 , ut hactenus saepe mecum cogitarim dispiciendum mihi esse, haud b quidem quo modo Greek Greek Greek Greek Greek Greek respondere ipse possim, quandoquidem video id mihi, quamvis egregie volenti, per occasionem tamen id temporis non licere. Significationem modo dare aliquam animi grati ac beneficium agnoscentis propositum erat. Id quod etiam cupide fecissem nuper adeo in eo, qui et literas tuas ad me et munus pertulit 4 , nisi adventus eius ad nos incommode adeo accidisset. Aberam enim tum forte Thermis Ferinis 5 valetudinis gratia, quam in tantum c labefecerat diutinus nempe semestris morbus, ut vix consistere pedibus, nedum ingredi possem. Caussam tam gravis morbi pridem Vadiano nostro scripsi 6 , qui me profectum a vobis postridie statim Sangalli et ad amiciciam suam facile petentem admisit et simili officii genere liberalissimo animo est prosecutus. Quapropter etiam discedens Greek Greek
Briefe_Vol_06_356 | arpa |
---|
animi mei ac studii erga viros doctos ac bonos omnes d illi reliqui. In quorum albo quia tu jure primas tenes 7 , tum humanitate me prius ac munificentia iam tua praevertisti, visum est apud te quoque relinquere pignus vicissim sive monumentum 8 , quod etsi paria cum symbolo amiciciae, quod misisti, libellis tuis elegantissimis, facere haudquaquam potest, commonefacere tee certe subinde potest, quam ego amiciciam tuam ultro oblatam mihi cupide sim amplexus.
Bene vale ac sodalidatem isthic literariam universam meo nomine quam officiosissime saluta.
Tubingae, calendis iulii.
Melchior Volmarius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Doctrina et pietate insigni viro Henrico Bulingaero, episcopo Tigurino, domino suo colendo f . .