[961]
Autograph: Zürich StA, E II 357, 24f (neu: 36r.-v.)(Siegelspur) Zusammenfassende Übersetzung: Blarer BW I 841f
Die ausstehende Antwort [auf Nr. 941] wird vom Rat statt von ihm erteilt, um den Freunden in Zürich deutlich zu machen, daß man sich mit [den Domherren]auf keinen Fall mehr einlassen will; dank ihrem Auszug aus der Stadt stehen die Aussichten für Konstanz gut, nach vielen Stürmen - wie Odysseus -endlich zur Ruhe zu kommen. Hofft auf ein gebieterisches Wort der Eidgenossen, wie es einst [Neptun in Vergils Aeneis] sprach, und warnt vor Kompromißbereitschaft. Stellt einen Bericht in Aussicht, sendet Grüße und verspricht, Theodor [Bibliander] bei Gelegenheit zuschreiben.
S. Visum est, honorande Bullingere, optimatibus nostris, ut responsum 1 ,
quod ex me expectari debebat, ad senatum devolveretur, quo minus, qui
bene volunt reipublicae nostrae, amici Tiguricenses dubitarent, quam alienum
sit a salute civitatis huius denuo cum istis heroibus commisceri. Esse enim
in foribus 2 , ut iam inde misertus dominus afflictionum nostrarum suo consilio
pacem nobis restituat, valde confidimus. Is autem scorpionem pro pisceBriefe_Vol_07_086 arpa
non dabit 3 aut pacem, vere pax quae non sit. Scis enim fidelem deum, cuius
providentia id factum esse intelligimus, ut cum ipsa persuasae relligionis
Greek 4 eius vitii artifices urbe excederent. Petulantiam illorum
aegre perferimus, quid tamen? Levius est ab externis vexari quam a domesticis.
Praestat civili concordia gaudere et pietatem colere potius quam
periculo se exponere intestino ob alienorum astutiam falsis pollicitationibus
exornatam. Annos ab hinc non minus decem ut Ulisses ille fabulosus laborem
de ventis et fluctibus exantlavimus, ita tamen, ut nostram Ithacam
nobis iam apparere gaudeamus. Quod si cum procis decertandum adhuc
fuerit, optandum tamen, ne in his tectis et quam potest remota ab illis Penelope
5 . Sin quis contendat non patriam nos hactenus reperisse, sed fugisse
potius ut ducem Vergilianum 6 , ecce tamen hic a Troiam novam et Simoenta 7
novum 8 , ad quem appulimus, ut nec Troianis ad abolitam urbem nec Graecis
ad confectum negocium postliminio sit remigrandum.
Utinam tamen Helvetia, cui toties et tam amice ob oculos posuimus difficultatem navigationis nostrae, fluctibus istis aliquando, quod possunt, imperitaret b et ventos folle cohiberet aut increparet saltem ministros Aeoli collectasque fugans nubes solemque reducens his aut talibus verbis 9 :
"Tantane vos generis tenuit fiducia vestri; ||25 iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere et tantas audetis tollere moles c ? Quos ego ...! Sed motos praestat componere fluctus; post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam regique haec dicite vestro: Non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum; tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus et clauso ventorum carcere regnet" etc.
Est autem in primis cavendum, Bullingere, ne cui persuadeant haec flamina d 10 posse e se cum nostro commodo scindi 11 , si pars recipiatur. Hac enim simulatione res maximas saepe obtinuerunt, et inventus est tertius semper, cuius exitio illi redirent in gratiam.
Briefe_Vol_07_087 | arpa |
---|
Superiorum annorum res gestas ad te dabimus 12 , ex quibus intelliges, quo plebis scito interposito illorum reditus ad nos prohibeatur 13 , ne quis porro de ea re dubitare queat. Quare quam potes modestissime nostros excusa et saluta meis verbis gravissimum virum Dithelmum Röstum 14 aliosque bonos. Theodoro 15 ne nunc quidem scribere potui, scribam tamen per ocium. Dominum ora, ut rem publicam nostram conservet et augeat in regni sui honestamentum. Et poetari me in re tanta boni et equi consulito.
Vale in servatore nostro cum vestris omnibus, ornatissime Bullingere.
Constantiae, 7. martii 1537.
Th. Blaurerus tuus.
[Adresse vor S. 17 (neu: 29v.):] Domino Henricho Bullingero, praeconi evangelicae veritatis, amico suo venerando apud Tigurum. Zurch.