[962]
Autograph a : Zürich ZB, Ms F 42, 86r.-v. (ohne Siegel) Ungedruckt
Kann der Berufung nach Zürich nicht ohne weiteres Folge leisten, da er nach seiner Rückkehr aus Frankreich eine Lehrverpflichtung in Basel übernommen hat, um seine Schulden tilgen zu können; bittet Bullinger, zuerst dafür zu sorgen, daß er in Ehren entlassen wird, was kurzfristig kaum möglich sein wird, und hat auf Anraten von Grynäus und Myconius im gleichen Sinne an den [Zürcher] Rat geschrieben. Konrad [Geßner] hätte einer solchen Berufung eher bedurft. Schreibt über Melchior [Wirz] ein andermal. Bittet, den Brief Pellikan zu zeigen.
Etsi mihi b dubium nunquam fuit, quin eo erga me absentem animo adhuc
esses, quem tu mihi saepe praestitisti, non potui tamen vehementer non
gaudere, cum illud idem literis tuis mihi significares 1 , patrone longe omniumBriefe_Vol_07_088 arpa
charissime. Ex quibus etiam tuam senatusque sententiam de me abunde
intellexi, cui paucis his verbis respondebo. Nosti, mi doctissime Bullingere,
me tecum de rebus meis post meum ex Gallia reditum 2 saepe contulisse
ac tuo consilio frequenter fuisse usum, quo pacto meos creditores placare
et in pacem redigere possem 3 . Nulla prorsus alia via commodius inveniri
potuit, quam ut rursus iter Basilaeam, unde digressus, instituerem
istamque docendi cum c publice tum privatim, quam nosti, provinciam apud
Grynaeum tanquam nostri collegii destitutus auxilio d apertis, ut aiunt, ulnis 4
subirem. Caeterum Grynaeus meo delectatus reditu hanc ultro mihi obtulit.
Accepi meamque fidem illi et toto gymnasio ad aliquod temporis spatium
dedi. Cum ergo publico consensu clarisque in patriam revocer literis, turpe
sane esse me tam honestae vocationi non respondere quis non nisi insanus
iudicet? Sed quo ore quave audacia accademiae Basiliensi, quae mea nunc
opera utitur nec illa tam subito poterit carere, nisi alium, qui mihi succedat,
substituat, renuntiare ausim, plane ignoro. Didascalorum apud eos et fere
passim magna est penuria; licet reperias facile eruditorum copiosum numerum,
non tam e omnes apti et ad docendum idonei sunt. Tu igitur, mi
Bullingere, hac de re, quaeso, delibera meque apud Grynaeum diligenter
excuses, ne ingratitudinis vitium incurrere videar. Hoc quamprimum factum
erit illeque veniam nobis discedendi concesserit, sumptis Pegasaeis alis 5 ad
vos ocyssime advolabo. Ad hunc fere modum senatui scripsi 6 , idque non
meo, sed Grynaei nostri et Myconii feci iussu. Verum ne quid te lateat, hanc,
ut vocant, copiam tibi mittere volui. Non aegre tulissem Conrado 7 nostro
hanc fuisse oblatam conditionem; nam me magis opus haberet, cui etiam
plus faveo quam mihi ipsi. Verum cum effectum esse diligentia et industria
tua senatusque consulto intelligam, lubens, quam primum tu senatusque
consilium inveneritis, quo modo honeste id fieri possit, vestro iussui parebo.
De Melchiore 8 nostro alias.
Haec tibi tanquam summo studiosorum patrono volui breviter communicare. Tu pro tua humanitate boni consule. Si in hoc peccavi, factum imprudentia, non dolo esse existima.
|| 86v. Quaeso, si grave non est, has literas, quas modo scripsi, et Pellicano meo ad legendum exhibeas.
Briefe_Vol_07_089 | arpa |
---|
Vale, mi doctissime ac optime patrone.
Datum raptim, nonis martii 1537.
Tuus ex animo Frisius
in omnibus obedire
paratissimus.
[Ohne Adresse.]