[987]
Autograph: Zürich StA, E II 348, 386r.-v. (Siegelspur) Regest: Capito, Corr. 224, Nr. 640
Unterstreicht die Bedeutung der in Schmalkalden erzielten Übereinkunft angesichts der vom Papst ausgehenden Bedrohung und mahnt zu Einigkeit. Hat gestern Bullingers und Pellikans [Bibelkommentare] erhalten und hat sie von Leuten rühmen gehört, die sie bereits überflogen haben; allerdings sollen darin unnötige Vorbehalte gemacht worden sein. Die Kirche wird durch rechte Predigt und durch gute Verwaltung des Amtes auferbaut, nicht durch Streitigkeiten; Capito kennt Bullingers Milde und weist auf die besondere Verantwortung hin, die er für zahlreiche Gemeinden trägt. Grüße.
S. De actis Schmalcaldensibus vos istic factos esse certiores antehac non dubito 2 . Concordiae spes qualiscunque quantum momenti ecclesiis adferat, illis ipsis actis apparet. Nam nostris, id est ministris verbi, consentientibus consensum est et inter principes et nostros magistratus. Maiore conatu nostrum exitium nunc meditatur pontifex, quam vos fortassis creditis; sed piae prudentiae est late prospicere animadvertereque, quid quoque tempore a nobis dominus postulet. Postulat autem amicitiam in Christo coniunctissimam ceu caput et fundamentum, deinde, ut in Christum caeteri per nos multa cum simplicitate exedificentur. At concordia coalesceret, si vetera vulnera novis scriptis non refricarentur, etsi sperem de repente dominum tandem adfulsurum nobis esse, qui laetis rebus abutimur; opus est, tristioribus in viam reducamur. Quod potissimum usu venire video in nostra ecclesia, quae afflicta virium accessionem accipit.
Heri tuae et Pellicani lucubrationes allatae sunt 3 . Mox nostri magna aviditate perlustrarunt omnia, ut dicunt, quod credo in transcursu certo iudicio a fieri non posse, et tamen convivae mei b heri vesperi tuam perspicuam brevitatem lucemque dictionis graviter commendarunt, deinde praefationes amplissimis laudibus vehunt, nisi quod nescio quid cautionis supervacaneae adiectum putant, quod res teneriores sit exulceraturum. Verum idipsum meis tandem oculis inspiciam eo candore, quo decet expendi amicorum merces.
Aedificabimus autem ecclesias felici successu, si rudibus eandem doctrinam fidei, hoc est paenitentiam et remissionem peccatorum in Christo Iesu
Briefe_Vol_07_134 | arpa |
---|
docuerimus. Ex quo fonte caetera christiani hominis officia pulchre fluunt. In qua re cessatum est a quibusdam in hac vicinia, quorum ecclesiae in peius indies abeunt. Docetur autem paenitentia et Christi fides non solum verbo praedicationis, sed etiam ordine ecclesiastico et usu ministeriique nostri autoritate, quatenus ex scripturis liquet. Sedula cura pastorum quantum adferat commodi conscientiis, vix dici potest. Nam et illud ipsum experimur pro nostra mediocritate. Ad quam rem impendere me malo quam ||386v. ad funestas c rixas, quibus ecclesiae antiquitus submersae sunt et nunc impediuntur, quominus queant constitui. Mititatem animi tui novi, qui eadem non dubie sententia es. Det dominus, ut in gloriam suam uterque pergat fortiter et tu hoc amplius, quo es ampliori provinciae alligatus. Nam maximum profecto onus sustines tantarum ecclesiarum curam subiens, qualem tibi dominus iniunxit.
Vale felicissime, et Pellicanum cum Bibliandro et eruditissimis professoribus salvere iubeas nostro nomine. Buceri studia, rogo te, candide interpreteris, qui totus est in publicis curis. Domino consuli 4 et amicis senatoribus nos commenda, qui nobis vel hoc sunt nomine chari, quod magna cum fide vos Christi ministros colunt ac tuentur. Vale iterum.
Argen[torati], 8. idus aprilis.
V. Capito tuus.
[Adresse darunter:] Doctissimo viro magistro Henrico Bullingero, pastori summo ecclesiae Tigurinae, sibi in domino observando.