Heinrich-Bullinger-Briefwechseledition, Universität Zürich © Heinrich Bullinger-Stiftung Arpa Bibliothek Textbreite Schriftgröße

[75]

Leo Jud an
Bullinger
[Zürich,
bald nach dem 15. März] 1532 1

Autograph: Zürich StA, E II 437a,440r. —v. Ohne Siegelspur Gedruckt: Fast 193-195; zusammenfassende Übersetzung: Pestalozzi 98

Beantwortet Nr. 74 in freundlichem Ton, hält jedoch an seiner Meinung fest, daß Magistrat und Kirche ihrem Wesen nach grundverschieden seien und daß die Exkommunikation allein der Kirche obliege. Man darf sich weder auf Zwinglis noch anderer Menschen Autorität stützen, sondern allein auf das Gotteswort. Jud verlangt zwar keine vollkommene, von Sündern gereinigte Kirche, hält aber Bullingers resignierte Worte, daß man die Welt nicht ändern könne, für gefährlich, da ja das Streben nach Vollkommenheit Christenpflicht ist.

Doleo, mi Henrice, scripta mea 2 sic cecidisse, ut cuiquam greek speciem sint praebitura, a qua vehementer abhorreo, utpote qui sciam collationem debere esse inter servos dei, non altercationem. Simpliciter ego et, ut puto, vere quaedam proposui scripturis firmata, nempe magistratui (praesertim ut nunc fere sunt, apud quos rerum summa est) ecclesiae Christi excommunicationem non esse committendam, quod hi, si possent aliqua honesta aut saltem excusabili ratione, Christi doctrinam e medio tollerent, quodque magistratus et ecclesia res sint diversae. In utraque propositione satis me explicui, quid velim.

Scio magistratum esse ministrum dei 3 nec loquor de tyrannico solum, quem tu mancum et mutilum adpellas 4 . Loquor de magistratu, qui bonus sit sive malus: Minister est dei. Sed et bonus esse princeps potest, qui tyrannus non sit quique officio suo recte fungatur, qui tamen inter ecclesiam Christi externam non sit inscriptus. Qualis fuit Cornelius Act. 10 [1ff], Ioseph Arimathaeensis 5 , Nicodemus 6 , Gamaliel 7 . Et latro in cruce Christum confessus 8 fidelis fuit, sed non in ecclesia 9 . Res diversas voco et distinctas, ubi alterum sine altero esse et subsistere potest. luventa et senecta res sunt diversae, licet iuvenis possit fieri senex et senex repuerascere. Vinum et aqua res sunt longe diversissimae, utcunque Christus in Cana 10 aquam in vinum et deus vinum in aquam convertat aut convertere possit. Iam si quis contendat hoc se non intelligere, is nimirum funem contentionis ipse nectit, non ego, qui vera dico. A S. 74, 138-75, 152 bis] constitueremus. Paulus se in multas formas vertit. Eum statum Zuinglius et tu. Möchten wirs nun behallten. Omnia ad aedificationem, non destructionem etc.

443r. Similis et dissimilis: Abraham per circumcisionem in populum dei: Gen. 17 [10ff]. Ex fidelibus per baptizmum in populum dei: Galat. 3 [26ff]; 1 Cor [12,12f]. Duplex circumcisio et duplex populus: Deut. 10 [16]; Rom. 2 [28f]; 9 [6ff]. Duplex baptizmus: Coll. 2 [11f]. Duplex populus, ecclesia: Math. 13 [24ff]. Agnus paschalis - coena domini. Generalis conventio: 1 Cor. 11 [17ff]. Omnes mox murmurabant. Omnes postea negabant apostoli. Cum transirent per desertum, pauci fideles et tamen populus. Multi studebant rebus novis et idololatriae. lta fit et in ecclesia. Non omnes placebant,
ut tunc quoque, sic nunc etiam: 1 Cor. 10 [1-13]. Summa capita fidei eadem. Sacramenta eadem. Magistratus et externarum rerum eadem. 444r. De unitate veteris et novae ecclesiae.
1 Diese Antwort auf Bullingers Brief vom 15. März 1532 (Nr. 74) muß bald erfolgt sein.
2 Oben Nr. 70.
3 Vgl. Röm 13,4.
4 Siehe oben S. 70,13f.
5 Vgl. Mt 27,57 par.
6 Vgl. Joh 3,1ff. 7,50. 19,39.
7 Vgl. Apg 5,34ff.
8 Siehe Lk 23,40-43.
9 Vgl. oben S. 71,42f.
10 Vgl. Joh 2,1ff.


Briefe_Vol_02_0077arpa

Omnia operatur unus idemque deus 11 , sed diversis mediis. Regnum terrenum et corporale administrat a per magistratus et principes, ecclesiam et regnum coelorum per apostolos, quibus regno terreno interdicit: «Vos autem non sic» [Lk 22,26] 12 . Principibus ecclesiasticarum rerum nihil commisit, sed gladium 13 . Quidquid ergo pure corporale est, sub magistratum pertinet, quidquid ad animas, sub proceres ecclesiae. Hic nolo dicere, mi Henrice, quod potestas quaedam sit in ecclesia super animas 14 , quam solus deus habet, sed officium apostolorum animas maxime spectat, non res corporales. Nam tametsi multa sint in ecclesia corporalia (non enim omnino deponit corpus christianus), tamen ita sunt corporalia, ut quodam modo animum respiciant. Coena res corporalis est et baptismus. Ibi enim est aqua, vinum, panis, sed haec in spiritum dirigunt ac manu ducunt obiecta sensibus 15 . Verbum per apostolos praedicatum res est corporalis. Ore enim formatur sermo, at sic, ut a deo proficiscatur et in deum ducat. Sic b de excommunicatione c . Quidquid igitur ad religionem pertinet, hoc intactum maneat ecclesiae et eius ministris. Nam si res divinae apud gentes idololatras non magistratibus, sed sacerdotibus, magis, auruspicibus, druidibus committebantur, a quibus et magistratus consilium mutuabat, quanto magis hoc decet in nova lege 16 apud christianos, ut res religionis non magistratui, qui prophanas res tractat, committantur? Eatenus ergo res sunt diverse magistratus et ecclesia, ut Christus, cuius regnum non erat de hoc mundo 17 , noluerit inter fratres hereditatem partiri 18 nec apostolos quidquam mundanae administrationis attingere 19 .

Excommunicatio ergo, quantumvis multa sit corporalis 20 , ecclesiae, ut puto, est, non magistratus. Eiicere enim ex ecclesia iterumque admittere proprie ad magistratum non pertinet, sed ad ecclesiam. Hoc ex 1. Cor. 5 [1ff] satis liquet, ubi Paulus ecclesiam, non magistratum iubet excommunicare fornicarium. Et Christus dicit: «Dic ecclesiae» [Mt 18,17]. Iam si quis contendat magistratum esse ecclesiam, is authoritate scripturae id faciet, non propria. Adhuc enim sub iudice lis pendet. Nec id satis erit ad confirmandum hoc dictum, quod doctissimus vir Zuinglius, praeceptor meus venerandus, magistratui hanc potestatem dedit iussitque, ut ecclesia essent[!] 21 , etiamsi ego aut alius quispiam adstipulatus sim 22 . Non enim fieri hoc debebat absque totius ecclesiae consensu.

||440v. Haec non scribo, mi Henrice, ut doctissimi hominis 23 vel facta vel dicta sugillem, sed quod putem nullius hominis authoritatem tantam esse debere, ut scripturae sanctae praeiudicet, nec nos in cuiusquam hominis verba adeo iuratos esse debere, quin repugnante scriptura liceat libere ab eo dissentire. Porro, qualis fuerit tum, dum ei demandata est 24 , qualis iam sit senatus 25 , non refert recensere, cum vel cecis

a administrat am Rande nachgetragen.
b-c von Sic bis excommunicatione am Rande nachgetragen.
11 Vgl. 1 Kor 12,6.
12 Zur Zwei-Reiche-Lehre s. oben S. 58,30f und Anm. 10.
13 Vgl. Röm 13,4.
14 Vgl. oben S. 58,32f und 71,36f.
15 Zur Zwinglischen Sakramentslehre s. u. a. zusammenfassend Locher, Grundzüge 576-590.
16 Vgl. Mt 26,28; Joh 13,34; 2 Kor 5,17; Hebr 8,8ff; 1 Joh 2,7f.
17 Vgl. Joh 18,36.
18 Vgl. Lk 12,13f.
19 Vgl. Mt 6,19ff par. 20,25f; Joh 17,14.
20 Vgl. oben S. 71,43-48.
21 Vgl. oben S. 72,53-56; zur Frage des Bannes s. HBBW I 207, Anm. 7, mit Lit.
22 Vgl. oben S. 72,55.
23 Zwinglis.
24 Nämlich zur Zwinglizeit.
25 Vgl. oben S. 58,20.


Briefe_Vol_02_0078arpa

notum sit. Ecclesiam vero Christi talem rem esse, qualis respublica Platonis 26 , quae verius imaginari quam videri possit 27 , ego non puto. Nam apostoli ecclesiam habuerunt veram, ut puto, non imaginariam. Nec ego talem cupio, in qua non sint peccatores 28 , sed puto in ecclesiam Christi neminem pertinere nisi poenitentes 29 — quum poenitentes dico, annon agnosco peccatores? —, neminem recipi debere, qui sit publicus Christi hostis, sed qui Christum profiteatur unicum salvatorem, qui in Christum credat. Nemo quaerit absolutam perfectionem, nemo quaerit omni ex parte beatos. Hoc vero omnibus votis conandum est, ut ad perfectionem enitamur. Quare pernitiosum hunc sermonem iudico: «Wir wärdend dwält nit anders mögen machen, dann wie sy von anfang was.» 30 Vellem, ut ab huiusmodi sermonibus nobis temperaremus. Nam hoc securitatem parit, non studium pietatis. Si mundum non possumus mutare 31 , quid ergo praedicamus? Ad quid evangelium, quod ad novam vitam vocat 32 , proponimus? Deus d transtulit nos de regno tenebrarum, de potestate satanae in regnum lucis et dilecti filii sui 33 . Christus elegit nos de mundo 34 , et eius doctrina nihil aliud est quam mundi innovatio 35 . Paulus dicit: «Nolite conformare huic saeculo, sed ambulate in novitate vitae» [Röm 12,2. 6,4], et: «Christianus nova est creatura» [2 Kor 5,17]. Quid sibi ergo vult hoc verbum: «Wir mögend dwelt nit anders machen»? Imo in hoc maxime laboramus, ob hoc omnia patimur 36 , ut mundum innovemus, ut a mundo ad Christum vocemus.

Scio, mi Henriche, te hic posse suffugium quaerere et elabi. Sed te per Christum rogo, ut dialectica et rhetorica arte 37 non ad captionem, sed ad gloriam dei 38 , ad aedificationem ecclesiae 39 , ad clavem scripturarum 40 utare. Relinquamus contentionem, veritatem apertam amplectamur et studeamus, ut ecclesia sit Christo digna adque perfectionem enitatur. Nam fomenta oscitantie et securitatis praebere non convenit. Hoc magis curandum, ut in dies sanctior et purior fiat, ut adolescat ad plenitudinem Christi capitis sui 41 .

Tu vale et me tibi habe commendatum.

1532.

[Ohne Adresse.]

d in der Vorlage irrtümlich Christus.
26 Zu Platos «Staat» s. u. a. Heinrich Dörrie, in: RGG V 410f.
27 Vgl. oben S. 72,68f.
28 Vgl. oben S. 72,68-72.
29 Siehe oben S. 60,96-100.
30 Oben S. 75,150f.
31 Vgl. 1 Joh 5,4f.
32 Vgl. Röm 6,4.
33 Kol 1,13.
34 Vgl. 1 Kor 1,27f.
35 Vgl. Röm 12,2.
36 Vgl. 1 Kor 13,7; 2 Kor 4,8f.
37 Zu Bullingers dialektisch-rhetorischer Schriftauslegung s. Hausammann 145-185.
38 Vgl. 1 Kor 10,31.
39 Vgl. 1 Kor 14,12.26.
40 Vgl. Mt 16,19 par; zur Schlüsselgewalt s. oben S. 71,38f.
41 Vgl. Eph 5,23; Kol 1,18.