|
Briefe_Vol_02_0058 | arpa |
---|
Et primo de excommunicationis definitione nihil moror. Res quid sit, ex Christi et Pauli verbis 8 satis liquet. Nec multum aberrasse videntur, qui eam censuram et disciplinam ecclesiasticam dixere, qua nos hodie (aeque ut ecclesia) non sine ignominia fidei et Christi caremus. Et tamen habere ecclesiam Christi pseudochristianos et falsos fratres, qui merito excludantur, non interficiantur, Christus et Paulus manifeste docent. Sed hic, ut puto, consentimus.
Dicamus ergo iuxta tuam divisionem 9 de eo b , cuius est excommunicatio.
Quod vero potestas huius data vel danda sit magistratui, qualis tandem sit, nondum video probatum abs te, saltem non firmiter. Et quoniam ecclesiae et excommunicationis res quasi eadem est, de utraque permixtim dicamus.
Ego ecclesiae puto excommunicationem esse datam a Christo. Magistratum autem et ecclesiam res esse longe diversissimas, non quidem sic, ut nunquam coire possint, sed natura sua res separatas et distinctas, si non scriptura, certe res ipsa clamat. Nam magistratus fuit, quum nondum esset ecclesia Christi. Et ipsum ethnicum ac plane tyrannicum tum, cum congregarent apostoli ecclesiam lerosolymis et in nomine Iesu praedicarent poenitentiam, imo ecclesiam impugnasse cap. 4 [1ff] et 21 [18ff] Actorum satis ostendit. Ecclesiae datam esse excommunicationem Christus docet Math. 18 [15-18], Paulus 1. Cor. 5 [1-5]. Iam non nego, ut regna sunt separata et distincta 10 et utriusque diversa officia ac munera (alterum enim super res est et corpora: Rom. 13 [1-7], 1. Timoth. 2 [1-3], 1. Cor. 6 [1-6], alterum super animas), utraque c tamen a deo et ministra d dei, ita fieri posse et fieri nonnunquam, ut ex alterius castris in alterius transire castra quis possit et simul in utroque esse. Exemplum est in Ioseph 11 , Nicodemo 12 , centurione 13 , Dema 14 . Nam illi tametsi magistratum terrenum gerebant, in ecclesiam tamen Christi sunt cooptati. Possunt et, si fieri potest, debent etiam ex ecclesia fideles in magistratum adsumi. Iam nihil vetat, quominus quis in utroque ordine sit, ut ex praecedentibus liquet.
Post istam distinctionem ad excommunicationem redeamus. Excommunicatio ergo ecclesiae est aut seniorum, quibus ecclesia eam demandat, qui et ecclesia dicuntur, quoniam eam repraesentant. Tales ecclesiae Christi praefectos fuisse ex epistolis
Briefe_Vol_02_0059 | arpa |
---|
Hic, mi Henrice, ne putes me ista loqui ex adfectibus aut studio maledicendi aut ex odio in quemquam, aut quod me sanctiorem aliis ducam. Conscius enim mihi sum infirmitatis meae, immunditiae meae, non abiicio eos animo, peto salutem eorum, peto, ut ad veritatis cognitionem et ipsi perveniant. Sed puto interesse gloriae dei, interesse gloriae Christi, donec tales sunt, idque palam, nec admitti debere in ecclesiam Christi, nec tolerari in ea, multo minus permittere, ut ceteros excommunicent
Briefe_Vol_02_0060 | arpa |
---|
||438r. Si vero culpa talis est, ut publicis legibus plecti conveniat (quod raro accidit piis), in manus traditur eius, qui gladium gerit 29 . Puto enim excommunicationem mitiorem disciplinam, quam ut magistratui, qui gladium gerit, conveniat. Et sunt quaedam, quae citra gladium emendari possunt, 1. Cor. 6 [1ff], per seniores ecclesiae. Iam si quidam ex magistratu verbum dei arripuerunt et in ecclesiae consortium concesserunt, quis vetat illos in numerum seniorum, quibus excommunicatio commissa est, accipi?
Quod si magistratus omnis cervicem iugo Christi submiserit, quod magis optari quam impetrari posse puto, non obsto, quin vicem ecclesiae referat et suppleat, sed non ut magistratus iam, sed seniores. Magistratus enim aliud officium est et aliud agit. Hoc modo constituta ecclesia manet cuique regno sua iurisdictio salva, integra et illesa. Habet magistratus suas leges, sua iura pro republica, cui praeest, habetque ecclesia suas leges, verbum dei, sacramenta, exhortationem, disciplinam, excommunicationem. Habent tribuni plebis 30 et curiae suas constitutiones in contractibus, in venditionibus, emptionibus, habent artifices sua. Libera sunt sua cuique, quatenus Christi seu magistratus legibus non prohibentur. Qui foris sunt, extra ecclesiam Christi, quantumvis pessimi, ab his, qui in ecclesia sunt, contemnendi non sunt nec animo abiiciendi, sed omni benevolentia prosequendi, exemplo vitae nostrae, innocentia nostra, iusticia, fide, humilitate, mansuetudine, tolerantia, charitate ad Christum pelliciendi, benefitiis provocandi, orationibus anxiis ad deum
Briefe_Vol_02_0061 | arpa |
---|
Atque hic simul expedire volo, quod adhuc ambiguum habeo circa ecclesiam Christi, videlicet, ecclesiam externam cum iudaica aut israelitica eandem esse (de externa loquor). Id enim mihi non videtur 37 . De interna nihil dubito. Rationem dubitationis reddam. Quum praedicassent apostoli Hierosolymis, non cooptabant synagogam iudaicam in ecclesiam Christi, imo synagoga eos excommunicabat, ut est Ioannis 9 [22.34]; 16 [2], item in Actis [8,1. 21,27ff u. a.]. Quod factum fuisset, si promiscue quoscunque (ut nos) eo, quod populus dei fuissent, in ecclesiam Christi censuissent. Sed ex Iudaeis et gentibus novam Christo ecclesiam collegerunt vetere repudiata, et huc spectant omnes prophetae de repudiatione Iudaeorum et vocatione gentium 38 || 438v. Ad haec ecclesia nostra magis ad eam quadrat, quae ante, quam ad eam, que sub lege fuit, ut hinc inde ex comparationibus ecclesiarum, quas h apostoli habent, colligere licet: 1. Cor. 10 [1-4] de baptismate, item in [1]Petro [3,21], item Math. 8 [11]: «Venient et recumbent cum Abraham» etc. Et Genesis [6,1-4], ubi dicitur de filiis dei, quod filias i hominum concupierint et in uxores duxerint, satis declaratur, quam deo displiceat commixtio illa filiorum dei et filiorum hominum. Nam illic per filios dei intelligo, qui spiritu dei tracti innocenter coram deo ambularent 39 , per filios hominum, qui cupiditatibus carnis ducti mundo vivebant 40 . Verum tum non erat ecclesia certa et collecta ut postmodum sub Iudaeis et apostolis, sed erant dispersi, quos Christus venit ut congregaret et in hoc apostolos misit ut colligerent: Ioannis 10 [3f]41 . Neque solum gentes intelligo, sed et Iudaeos, neque hec mea opinio cum hoc pugnat, ecclesiam unam et eandem semper fuisse et fore ab initio mundi usque ad finem, interiorem tamen, non externam. Nam externa
Briefe_Vol_02_0062 | arpa |
---|
«Neque vero», inquis, «omnes Christiani sumus, qui intra ecclesiam Christi censemur» etc. 43 Quae verba si exacte et diligenter expendas, mi Henrice, magis contra te quam pro te facient. Nam iisdem verbis ego et vere dicere possum: Non omnes sunt Christiani, qui intra senatum sunt accensi. Quid igitur facies illis, qui adulterium, faenus, quae tu extincta cupis, in sinu alunt et hoc morbo ipsi laborant, quem tu sanatum velis 44 ? -«Si de eius, qui peccavit, exclusione aut mulcta quaeras, verebitur, ne eodem iuguletur laqueo 45 , quem illi necteret.» 46 Pulchre itaque dissimulabit. Breviter: Singula verba, quibus tu niteris ecclesiae excommunicationem adimendam tradendamque magistratui, ego ad probationem adsumam, ut magistratu adimatur, ecclesiae tradatur. Nam senatores quo plus sapiunt, simulque peiores sunt, quoque magis habent authoritatis, hoc plus nocent et vaframentis pluribus nituntur, morbis laborant peioribus quam simplex plebecula. Hoc in senioribus ecclesiae et probatis viris verendum non est. Probatione nihil opus, quum habeamus quottidie huius rei non obscura exempla. — Dicis praeterea: «Quid, si unus et alter ex magistratu degeneret aut in transversum subdola agat consilia? Deponatur e fastigio et surrogetur in eius locum syncerior.» 47 An hec serio, Henrice? Vides quottidie bonos et probos a nebulonibus e senatu eiici 48 . Tam abest, ut boni malos pellere possint, nec licet nobis, fortasse etiam non expedit, pessimos magistratu exuere. Ex senioribus autem ecclesiae si quis in transversum subdole quid ageret, mutare sine negocio possemus et alium in locum eius surrogare. Haec non dico, mi Henrice, ut magistratum contemnam. Didici omnibus magistratibus obedire k ex doctrina Christi et apostolorum 49 . Sed quum gentes sunt aut gentibus etiam peiores et hostes evangelii (ut fere hodie videmus, sic enim merentur peccata nostra), absurdum esse puto, contra Christi et apostolorum institutum, ut eis quidquam vel minus excommunicatione committatur. Obediendum vero ipsis scio, etiamsi hostes sint evangelii, dum alias recte officio suo funguntur. Nam hoc docet Petrus 50 .
||439r. Caeterum de modo excommunicationis satis dilucide Christus Math. 18 [15ff] et Paulus 1. Cor. 5 [1ff]. Placet et mihi, quod tu hac in re sentis 51 , nisi quod nolim magistratum esse ecclesiam. Quae enim ecclesia excommunicat, minora sunt, quam ut in capitis periculum adducant exclusum. Quod si crimen tale est, utatur suo gladio in eum magistratus. lustis enim lex non est posita l 52 . Quod excommunicatio individuus debeat esse comes coenae, de hoc ego non digladior. Sed hoc certum est, sacramenta Christum dedisse ecclesiae suae 53 . Et panis gratiarum actionis cibus est fidelium et eorum, qui in ecclesia Christi sunt. Si quis iam in ecclesiam Christi non
Briefe_Vol_02_0063 | arpa |
---|
Augustinus 56 , tam sanctus et doctus vir, novem annos in errore captus non statim ab ecclesia recipitur, quamlibet ex sancta radice 57 suppullularit, quamlibet sacris lectionibus sese exercuerit 58 . Tanta res in ecclesiam Christi 59 inaugurari, fieri membrum corporis Christi, domicilium spiritus sancti 60 , censeri inter oves gregis dominici, quae sanguine Iesu Christi sunt redemptae 61 . Nam utcunque deus suos norit 62 , certis tamen signis semper suos manifestat et notos facit ad laudem et gloriam nominis sui, ita, ut obscuri esse non possunt, exerit se fides, lucet lux bonorum operum in piis 63 , in impiis rursum impietas se prodit, etsi aliquando inter pios in ecclesia abscondant se impii, ferunt tamen suo tempore fructus, quibus deprehendi possunt, produnt sese suis fructibus 64 . Magnam ergo rem dico esse in ecclesiam Christi recenseri et adsumi in societatem patris, filii et spiritus sancti 65 , in societatem apostolorum et prophetarum etc. De qua Ioannes in tota illa epistola, quam tibi iam tractandam sumpsisti 66 . Qui tota epistola nihil aliud facit quam ostendere, quid membris Christi conveniat.
Nec volo ex ecclesia facere monachatum aut pharisaismum m ut catabaptistae, quibuscum mihi nihil unquam fuit commune, sed toto pectore ab iis abhorreo, praesertim quos ego hactenus viderim et audierim homines contentiosos et plane nebulones 67 . Sed nec volo, ut sint in ea cinericii pediculi et huiusmodi sordes et excrementa, quae nec inter bonos cives numerari quis patiatur.
Quare, ut tandem finiam, te per Christum, servatorem nostrum, rogo et obtestor, ut hanc de ecclesia disputationem dum legeris, non cito et temere explodas aut reiicias. Expende scripturam sacram, confer diligenter Christi doctrinam cum apostolorum et primae ecclesiae instituto. Videbis hanc ne unguem latum 68 ab eo dissentire.
||439v. Ego quidem, quod libere dico, aliter sentire non possum, nisi contra conscientiam dicere velim (a quo scelere servet me deus). Scio aliter scriptum esse et iam multis seculis observatum tam a veteribus quam neotericis. Sed nullius hominis
Briefe_Vol_02_0064 | arpa |
---|
Dicet fortasse aliquis: Hoc est ecclesiam turbare n , hoc est schisma in ecclesiam inducere. Respondeo cum Helia 69 : Is turbat ecclesiam, qui o gloriam suam querit, non Iesu Christi, qui contra institutum dei suum figmentum amat et sequitur. Is scindit ecclesiam, qui homines a deo avocat et post se trahit, quos deo adducere oportuit, qui veritate victus non cedit, sed pertinaciter pergit.
Neque haec scribo, ut novare quid velim temere et inconsulto, sed ut cognito morbo, qui primus gradus est sanitatis, de remediis et pharmacis dispiciatur, ut corpus sic reparetur, ut neque corporis concussio nec membrorum dissolutio fiat. Nos si verbum domini sequuti fuerimus et ardentissimis precibus eum pulsaverimus, ipse vias inveniet et ostendet, ut aliquando ecclesiam sanctam, puram et Christo dignam habeamus. Interim ego tibi gloriae dei studenti non deero, quatenus fert mea parvitas. Porro, si tibi haec opinio minus probatur, mihi nihilo es vilior, imo hoc magis deum orabo, ut te nullibi sinat labi, tibi in omnibus adsit. Et certe citius sum abiturus quam ne tantillum quidem contra te moliturus. Stat quisque gratia dei 70 . Dum per conscientiam integrum haec videre aut his consentire non erit integrum aut ecclesiae ministrare, labore aliquo honestoque opere victum mihi parabo. Et scio fidei meae fraudi non esse 71 , etiamsi inter Sarracenos habitarem. Laborabo ergo in ecclesia Christi, qualisqualis sit, donec me deus alio vocabit, libentius hoc facturus, si ad normam Christi reformata erit, quod futurum ita non dubito ut de fide in Christum. Sed interim ministrare indignis et impiis sacratissimum Iesu Christi corpus et sanguinem, qui et ore, corde et vita Christo reclamant, hoc demum est, quod me non parum urit. Deus misereatur nostri et expurget e sua ecclesia omnes sordes.
Tu perpetuo vale. Dominus dirigat cursum tuum et ministerium tuum in gloriam suam. Orationem parum dispositam (quam loquacitatem potius vocare deberem) tu, mi Henrice, homo facundus et eloquens, boni consule. Non relegi. Parce mendis.
Relege et expende diligentius libellum fratrum in Moravia, et clarissima lux accedet p .
[Ohne Adresse.]