[74]
Abschrift a von Johannes Wolf 1 : Zürich StA, E II 437 a, 445r. -446 v. Gedruckt: Fast 188-193; zusammenfassende Übersetzung: Pestalozzi 96-98
Beantwortet die von Jud fin Nr. 70]geäußerten Einwände gegen eine staatliche Einflußnahme auf kirchliche Angelegenheiten, stellt fest, daß sie beide grundsätzlich dasselbe wollen, verteidigt das Recht des christlichen Magistrates zur Ausübung der Banngewalt, betont die Gefahr einer Kirchenpolitik des Alles oder Nichts in der damaligen prekären Lage Zürichs, da dies nur unnötige Verfolgungen nach sich ziehen würde, und versichert Jud seiner Liebe und Hochschätzung als Mitarbeiter.
Domino Leoni Iudae, Sanpetrinae b ecclesiae 2 pastori, H. Bullingerus. S. D.
In hoc tota versatur epistola c3 , Leo doctissime, ut magistratui, qualiscunque tandem sit, non committatur quicquam ecclesiasticarum rerum. Addis causam: «Magistratus enim et ecclesia res sunt diversissimae. Alterum enim super res est et corpora, alterum super animas.» 4 Et sane lubricum agimus negotium, si quisquam viribus d contendere malit quam simplicissimum negotium non curiosa suscipere mente, cum, quod contentiosis nihil tam bene dici possit, quod non aliquam secum afferat reprehendendi ansam, tum, quod singula verba aliter ac aliter usurpari possunt. Quod equidem maximarum contentionum semper fuit inter summos etiam viros feracissimum seminarium. Ego enim hanc propositionem («magistratus et ecclesia sunt res diversissimae») non video quomodo universaliter possit esse vera. Si enim Pilati, Caiaphae, Herodis et Iudaicae synagogae 5 magistratum adferas 6 , iam tyrannos, non magistratus attulisti. Impius magistratus mancus et mutilus est magistratus. 1. Quod si tu magistratum non tam ex functione aestimes quam ex iis, qui gerunt magistratum, iam si duo aut tres consentiant super terram, etsi magistratum
Briefe_Vol_02_0071 | arpa |
---|
gerant, certe ecclesiam, si Christo credimus 7 , constituunt. Rursus, si magistratum gerere est ministrum dei esse 8 , si christianus potest minister dei esse, id quod adversus catabaptistas obtinuimus 9 , 2. iam etsi ethnici aliquo modo possint ministri dei esse veluti Nebuch[adonosor]e et Sanherib, nemo tamen melius norit deo ministrare quam christianus. 3. Ecclesia item christianorum sit collectio. Iam non video, quid sibi velint ista tua verba: «Magistratus et ecclesia sunt res diversissimae. Nihil ecclesiasticarum rerum committatur magistratui, qualiscunque tandem sit.» 10 4. Quod si functionem quoque magistratus spectas eamque ad separationem ecclesiae et magistratus referas, iam Paulus: «Principes», inquit, «non terrori sunt bene agentibus, sed male». Item: «Dei minister est, ultor ad iram ei, qui, quod malum est, fecerit» [Röm 13,3f]. Atque nullibi exactius invenias discrimen boni et mali quam in ecclesia, quae verbo veritatis regitur. Et gentes incredulique bene agentibus terrori sunt, christiani vero male agentibus terrori sunt. 5. Et spiritus sanctus de magistratu eligendo: «Provide» f , inquit, «de omni plebe viros fortes, timentes deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et ex iis constitue senatores, qui iudicent populum omni tempore» [Ex 18,21f]. Haec magistratum gerentibus vereque gerentibus regula. Sed quis non commiserit viris prudentibus, fortibus et deum timentibus res ecclesiae sanctas? Proinde iterum non video, quomodo constet ista tua propositio: «Magistratui, qualiscunque tandem sit, non committatur quicquam rerum ecclesiasticarum», item illa: «Magistratus et ecclesia res sunt diversissimae» 11 . 6. Deinde nescio, si aliquis magistratus in ecclesia super animas sit constitutus. Non nego ligandi et solvendi potestatem datam esse apostolis et successoribus 12 . Sed Zuinglio praeceptore didicimus clavium potestatem 13 evangelii esse praedicationem, quae aliis mortem minatur, aliis pollicetur vitam 14 .
Quod excommunicationem attinet, quae fortassis super animas spirituali imperio imposita videri poterat, certum est peccatum homini dimissum esse, cum per fidem redierit ad dominum. Testes stant filius prodigus 15 , publicanus 16 , Petrus 17 et latro 18 etc. 19 Unde consequitur excommunicationem non esse animae et internam, sed externam mulctam propter scandalum inflictam. Id quod et Paulus significantissime expressit, cum de moecho dixit: «Tradatur satanae ad interitum carnis» [1 Kor 5,5]. Quid autem est satanae tradere aliud quam in adversitatem coniicere et affligere? Sic enim et Iob tradebatur satanae 20 . Et quid aliud est interitus carnis quam exterior mulcta sive compressio, castigatio sive mortificatio carnis? Sive ea per contemptum, neglectum sive alium quempiam modum fiat, dum modo fiat et publica defendatur honestas. ||445v. Huc accedit, quod in 2. Cor. 2 [6] idem scripsit: «Sufficit istiusmodi homini greek greek greek», id est mulcta et correctio ea. Tu vero
Briefe_Vol_02_0072 | arpa |
---|
consule G. Budaeum de vi vocularum greek greek greek 21 , et clarissima lux accedet 22 . Quid igitur prohibet, cum excommunicatio sit externa mulcta, quominus ea pio committatur magistratui, non tantum magistratus nomine, sed quia ab ecclesia ei committitur? Sicut Zuinglius et tu, imo tota ecclesia id muneris senatui commisit, si modo vera scripsit in «Subsidio» 23 .
Hic autem non contendo soli magistratui hoc officium demandandum aut nemini nisi soli committi posse neque id priori epistola mea ad Berchtoldum 24 asserere volui; sed disputavi adversus catabaptistas, qui promiscuae plebi et factioni suae, quam vocant ecclesiam, tribuunt 25 , ut tuis illis non opus fuisset. Nam post multam dissertationem eo tandem recidis, ut dicas excommunicationem ecclesiae esse vel seniorum, quibus ecclesia demandarit 26 . Idem ego dico et sentio, imo hinc colligo, si magistratui demandet, iam apud eum esse excommunicationem, hoc est publicorum criminum publica et externa mulcta. Verum hic tu nihil committendum putas magistratui, qualiscunque sit g . De qua re superius. Quia impius est, inquis, magistratus 27 . Ergone pius et alius erat, quam nunc sit, tunc, cum diacosiis 28 et matrimonialium causarum iudicibus committeretur 29 ? Imo tum erat multo pestilentior.
Eo nunquam redibit res nostra, ut vel ecclesia, qualem imaginari verius quam videre possumus, ex eiusmodi colligatur praefectis, quales nos volumus aut cupimus sanctos, impollutos et omni parte beatos. Id vero olim nobis comprobatum est in duobus ecclesiae maximis ordinibus. Nam inter paucissimos apostolos inveniebatur proditor 30 , inter diaconos septem Nicolaus haereticos 31 . At reliqui non protinus aliquorum nomine aspernandi aut functione sua orbandi. Denique aliud est, ubi vincimur malorum suffragiis, et aliud, ubi vel mali subsunt legibus. Apud gentes usuram, fornicationem, ebrietatem etc. non puniebat omnis magistratus, neque ista omnis proscripserat magistratus. Apud nos autem ista civilibus utpote in civitate christiana constitutionibus ita sunt iuncta, ut si mali aliquot reclamarint, tamen violatae legis sint obnoxii aliosque, qui iustiores, non possint ulla aequitate in suam sententiam compellere. Nam perpetuo obstat publicum edictum, publica constitutio, qua nunc et a bonis et ab episcopis urgeri possunt. His adde, quod istud periculi non evitaverimus, etsi a magistratu abstulerimus scelerum mulctam et certis demandaverimus ex ecclesia viris, quasi scilicet illi homines esse non possint et Ananiae 32 , Demae 33 multorumque aliorum exemplum exprimere non possint. Neque enim frustra scripsit adversus anabaptistas clarissimus vir Zuinglius, tantam esse
Briefe_Vol_02_0073 | arpa |
---|
calamitatem nostram, ut nondum invenerimus inter homines tam absolutam perfectionem, nec sperandum unquam fore, ut omnes, qui Christum confitentur, sint ex omni parte beati, quamdiu istud corporis domicilium circumferatur 34 .
Proinde cum ita nobis agendum est, ut possumus (nisi turbis omnia miscere malimus), quando, ut volumus, non licet, iam ego huc unice specto, ut ecclesiam habeamus pacatam et non prorsus impudenter peccantem, pacatam quidem non absque tribulationibus - omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo, affligantur oportet 35 —, sed pacatam, quod ipsos scilicet ||446r. attinet, qui sunt in ecclesia; nec prorsus impudenter peccantem. Nam homines sumus, quoad vivimus; ergo nihil humani a nobis alienum 36 erit. Peccatis seducuntur et summa sepius ingenia. Deficiunt optimi quique, sed suo tempore redeunt 37 . Quid multis? Homines sumus. Et hic de externa agimus ecclesia, non interna, quae post charitatem aliis non opus habet legibus 38 , sed publicis tamen edictis gaudet utpote malis ad afflictionem positis. Oderunt peccare boni virtutis amore, oderunt peccare mali formidine poenae. Pii, quod iustum est, exequuntur amore iustitiae, impiis est lex posita 39 . In externa ergo ecclesia, quam Christus pinxit Mat. 13 [24ff], externa opus est mulcta, quae est excommunicatio. In hac hoedi severitate cohercendi sunt.
Quid vero multis opus? Possum et ego certis viris demandare excommunicationis authoritatem, si modo ea ratio urbi nostrae inducta gloriam dei promoveret aut nos ista innovatione melius aliquid fecerimus aut hac ratione impiis et impietati fortius quam hactenus obstare possemus. Nam omnia debent a nobis ad aedificationem fieri 40 et circumspecte fieri, ne ecclesiam in summum coniiciamus discrimen. Volebat Baltazar Pacimontanus 41 novae ecclesiae novam formam urbi suae inducere et universam ecclesiam dispersit 42 . Et quid promovit apud Basilienses Oecolampadius, vir sanctus et undiquaque doctissimus 43 ? An minus apud eos impietatis? Quid promoverunt olim apud Sanctogallum nonnulli 44 , quibus adeo reluctabatur prudentissimus,
Briefe_Vol_02_0074 | arpa |
---|
piissimus et doctissimus praeceptor noster Zuinglius? Aut quid in hisce turbulentis alias temporibus tuto tentare possemus? Ansam fortassis dare impiis quibusdam, ut quod iam olim parturierunt, id nunc nostra opera celerius parere possint? Aufer enim a senatu, quod cupis; demanda certis viris. Quis vero illos verebitur? Vocetur ab iis cinericius aliquis; contemnet. Excommunicetur; turbas movebit et ita scindetur ecclesia. At nolo, inquis, eiectus et excommunicatus contemnatur 45 . Sed abiectissime contemptus est, qui e sanctorum consortio eiectus est. Ceterum, sua sibi habeat, inquis, nobis nostra illibata relinquat 46 . Non faciet. Sancta ergo erit persecutio 47 , dices. Sed a nobis ipsis non necessario ascita, non a deo nobis immissa. Libere enim veritatem praedicare possumus, libere Christum confiteri et omnibus, quibus ecclesia gaudet, frui. Unum deest: Excommunicatione vis cinericios et pediculos redigere in ordinem 48 . Sed videndum, ne eo ipso medio in libertatem impios omnes restituamus, quo voluimus in ordinem cogere, ut deinceps nobis omnem eripiant et dicendi et agendi et confitendi libertatem. Quin potius praedicemus Christum sancte, culpemus scelera prophetice, urgeamus magistratum scite sui meminerit officii. Minitemur aliquoties, nisi severius animadvertant in scelera, iam excommunicationem aliis commissuros. Moneamus pios pie vivant, et in perceptione sacramentorum quisque sese probet 49 , maxime cum videamus Iudam corporis et sanguinis Christi sacramentum percepisse 50 ; imo quid Iudam dico, qui scio omnes apostolos percepisse, qui post horam unam aut alteram desciverunt a Christo 51 , adeo ut et Petrus sancte deiuraret se hominem non nosse 52 . Moneamus ergo pios, iterum atque iterum moneamus, colligamus ecclesiam nostram in fide et doctrina. Qui dei est, habet suum signaculum 53 . Perversi in dies in deterius feruntur. Excommunicati sunt a deo impii, et nostros impios aversantur et evitant omnes, qui praedicato evangelio credunt; cavent sibi ab eis. Quid vero ad pios et ad apostolos, quod Iudas cum eis ||446v. communicat 54 ? Is sibi iudicium sumit 55 . Pii in fide accedunt.
Haec paucis annotare volui, Leo, praeceptor doctissime et frater mihi carissime. Nolui enim respondere singulis, ne fratres et symmistae odiosius contenderemus. Nec est, ut quicquam putes me in peiorem interpretari partem, neque aegre fero quicquam. Nullis apud me interfationibus opus. Diligo te et veneror eruditionem et senectam in te authoritatis plenam. Video et pervideo mentem tuam, sanctam quidem illam et sinceram. Hinc pluribus id negotii tractare volui, ut qui certo credam te istis voluisse perrimari, quid in sacris praestare possem: certe, quod vides et in dies audis, parum aut certe nihil h . Quid enim apertius? Quod si consideremus simpliciter, quid sit excommunicatio, nempe publicae honestatis publicam custodiam 56 , et cur instituta, videlicet, ne in ecclesia Christi impudentius i peccent, et quod externae inprimis ecclesiae data est, rursus, si perpendamus, quid sit caro, et quod omni
Briefe_Vol_02_0075 | arpa |
---|
tempore vitae homines sumus et manemus, ut spiritus promptus sit, denique quod ecclesiam impollutam citius sperare quam habere possimus, iam facilis erit res: Wir werdend ouch die welt nit anders mögen machen, dann wie sy von anfang was. Novatianicam 57 citius constitueremus ecclesiam quam omnibus numeris absolutam. Dominus per Zuinglium et te eo provexit Tigurinorum ecclesiam, ut deo satis fidum me operarium praestitisse credam, si sic retinere possim per eius gratiam et tuum auxilium, quemadmodum eam per vos instituit 58 .
Vale et me tibi commendatum habe.
15. martii 1532 k .