17
Autographe Abschrift: Zürich ZB, Msc A 82, 100r. - 101r. 1 1/2 fol. S., Fragment a Gedruckt: Krafft 69 f
Übersendet sein Erstlingswerk «Vergleichung der uralten und unserer Zeiten Ketzereien», teilt mit, weshalb er das Pseudonym Octavius Florens wählte und berichtet über seine Vorlesungen und Lage.
— — —||100v. exiguum b quidem, at multa in sese complectentem dono mittimus, quem 2 nostra lingua ac sub alieno nomine aedidimus [!] in lucem, primo quod Quintum Septimium Florentem Tertullianum in eo scribundo 3 sumus imitati, unde et nos Octavium Florentem, nempe a Septimio Florente, inscripsimus, deinde quod eam mihi invidiam apud nostros concitarint inimici crucis Christi, ut multi nostro inspecto nomine c plane contempturi essent d ni , novo nomine novos et perversos attraxissem auditores ad lectionem fortassis, si non longius. Est enim hoc unum e mortiferis multis pestilentissimum, quod incognita damnamus inque heresum tartara praecipitamus quae nondum scripturae trutina expendimus.
Mecum alias quam optime agitur; nam opulentissimo praefectus 4 coenobio nec minus pratis virentibus silvisque garritu avium perstrepentibus amoeno pias pariter ac bonas profiteor litteras. Et hactenus quidem Mathei et loannis evangelion, dein et Paulinas aliquot epistolas, Romanorum videlicet, Corinthiorum utramque, Galatarum, Ephesiorum, Philippensium et Colossensium sumus interpraetati 5 , quibus et postmeridianis horis «Copiae 6 » libros Erasmi et artem illorum ob oculos
Briefe_Vol_01-114 | arpa |
---|
subiiciens «Bellum 7 » eiusdem cum Sallustio 8 et aliquot Vergilii libris 9 adiunximus. At in praesentiarum Thessalonicensium epistolam 10 cum «Dialecticis» Philippi 11 profitemur.
Unde et in Helvetiorum quorundam senatusconsultis 12 , obtecte tamen, proscriptus, totus in cruce hereo neque latum culmum 13 e Tigurinis agris progredi audeo, ni vitam Vulcano aut gladio libeat dedicare. Verum suave mihi est pro dulci nomine Jesu Christi, domini mei, peripsima [!] hominum [1 Kor 4,13] fieri, qui iam olim longe crudeliora peccatis meis promerueram. Tu pro me praecare dominum, ut hoc in me et fidelibus omnibus confirmet, quod ex gratia incoepit 14 , utque in morte nostra cum Sancto cantemus Ignatio 15 : «Parati sumus ad bestias, ad ignem, ad gladios et crucem, tantum e ut Christum videamus, salvatorem nostrum et dominum f .»
— — — [Hel-] 101r. vetio, hoc est rudi et severo adolescenti. Ignosce, frater mi, iuvenilibus adfectibus et moribus, tum quidem per deum non renatis, nunc autem in ardentissimo pectore te praeceptoresque indesinenter volventibus. Comendabis me illis.
Michael 16 noster ab infoelici descivit sacerdotio et textrinam lanariam subintroiit. Ioannes 17 frater meus etiamdum sacrificulum, imo pastorem Uraniorum agit. Jacobus 18 uxorem duxit, tabernarius effectus. Antonium 19 vero plurimum valere iubeo, cum quo et tu valeas perpetuo.
Ex Cappell, coenobio nostro trans Albim Tigurinorum, secunda maii 1526.