[88]
Autograph: Zürich StA, E II 361, 97 r. -97 ar. Siegelspur. —Gedruckt: Krafft 73-77
Gibt seiner Freude darüber Ausdruck, daß Bullinger, entgegen anderslautenden Gerüchten, noch am
Leben ist. Berichtet über die hoffnungsvollen Ansätze zu einer Reformation in Köln und die Erfolge
der evangelischen Sache in Westfalen.Briefe_Vol_02_0104 arpa
Gratia et pax a domino.
Tanta leticia tuae me litterae 2 perfuderunt, ut legenti mihi etiam lachrymas provocarint. Auxerunt namque ante earum adventum de tua nece opinionem cum clades, ut legimus, prope Capellam (locum tuis ex scriptis utcunque cognitum 3 ) facta tum loci natalis 4 deditio, ad hec, quod frater Iacobus 5 interea ferebatur Colonie visus me non allocuto neque tuis scriptis mihi semper gratissimis solito more advectis. Conquestus igitur sum crebro apud maxime familiares te anime mee dimidium immaturam mihi mortem ademisse. Interrogatus ob id ab hero nostro 6 et aliis quondam tibi cognitissimis 7 respondi aliud me suspicari non posse, quam te simul interemptum, praescriptis ex causis. Qui cum nunc te adhuc incolumem agere audiant, obnixe congratulantur. Etiam antea, quoties sermo de vestratium clade incidit, intuli ut plurimum ea pugna tales sublatos, qui, si fieri posset, procul dubio olim desyderabuntur ingenti pecunia redimi et ad vitam revocari. Legi vero eam ob causam ita ut nunquam diligentius totum Zuinglii de vera et falsa religione commentarium 8 cum aliquot tuarum lucubrationum 9 , non sine vehementi dolore, quod tanti patroni tam misere caesi maximo omnium pie in Christo vivere cupientium malo. Poteris ex his coniicere, quam insperate, quamquam grate, tua mihi scripta fuerint. Quibus non modo me reples solido de tua salute et incolumitate gaudio, verum etiam graphice quodam modo cladem et pugnam vestratium veluti penicillo depinxisti. Quas quidem literas doctis multis ostendi et tradidi legendas. Quibusdam etiam ordine recensui occasionem, processum et finem pugne cum occisorum summa. Et admiror hodie, quo praesagio duernio 10 ille, cuius meministi, de Helvetiorum historia apud nos circumlatus semper fuerit de mendatio suspectus 11 . Quem tamen tabellio suasoriis verbis approbare nititur, puto, ad hoc a sacrificulis oppiparis obsoniis 12 illectus. Dedit tamen penas 13 Argentorati ob id, reor, triduo incarceratus. Referat ille 14 tibi causam. Aliud fortasse non videbitur, asserens plura occisa
Briefe_Vol_02_0105 | arpa |
---|
milia, quam tu referas decades. Verum apud te maior mihi semper fuit fides et erit, etiamsi non asseveres me tua pro certa fide tanquam evangelium dei narrare posse. Ad hec, quo pacto in montibus, per insidias tamen, sexingenti 15 abegerint octo milia 16 et innumera alia? Quae, cum loci et gentes pene incogniti, recensere non valeo, quibus vero mea pro capacitate et modulo ex tuis litteris doctus restiti. Verum ipse regessit rem deploratam fere, et cui parum spei sit reliquum, ementitis verbis exornari necessum, semper tamen adiiciens te hominem probum et sincerum medium quoddam tenere neutrique partium nimium favere. Attamen ego illis, quae, ut dixi, verisimilia non videbantur, quantum potui, reclamavi, tanto etiam confidentius, quod alia conditio et oportunitas perferendis ad te, hominem mihi amicissimum, litteris oblata sit. Nam ex nundinis proximis Franckfordiensibus pervenerunt etiam ad me tua scripta 17 cum duobus tuis opusculis 18 , quae quidem paulo post publice video Colonie extare, quod non item de aliis unquam contigit. Pro quibus immortales tibi gratias ago imprecans illud «Macte virtute, puer 19 , sic itur ad astra» 20 . Et de oportunitate hero nostro tuam orationem de func- ||97v. tione prophetica prelegendi tuo iussu 21 curabitur. Retulit praeterea fraterculus 22 ingentem vim pecunie Basiliensibus ereptam, vestras partes ad damnum illatum adversariis resarciendum teneri 23 et nescio quot ducatorum milia pro edibus sedecim combustis 24 renumeraturi [!], etiam, quomodo quaeque civitas vestrarum partium alteri exprobret a occasionem et ansam tanti mali, et incredibilem inter illas ipsas nunc ali discordiam 25 , item, quod tu cum parentibus et fratre coacti sitis pristinas mansiones deserere 26 , et hos iam nunc apud te Tyguri hospitari, innumeraque alia, que omnia deducere tediosum existimo. Quod si ita est, peto, ne pietatis in parentes et consanguineos obliviscaris studeasque inprimis, quantum citra divinam offensam fieri potest, paci et unitati. Putamus enim levius ceremonias quasdam ferri posse quam odium, rancorem et discordiam. Obvenit namque tibi divino munere publica functio episcopi et prophetae, etsi non ritu papistico.
Petis inter alia, ut hisce literis ita respondeam, ut sentias me et superiores 27 accepisse. Superioribus quidem, cum quibus libellum contra catabaptistas 28 transmiseras, respondi 29 , nescius, an ea, qua decuerit, diligentia. Etiam ignoro, an ullis etiam tuarum ex instituto non responderim, quod inseris eisdem me, ut verba prae se ferunt,
Briefe_Vol_02_0106 | arpa |
---|
avaritiei taxans. Scribis enim post mentionem avaritiae, ut sequitur: Tute igitur tuum illum hostem commendatum habe, ut ab eo non nisi caeso discedas. Huius tametsi, peccati inquam abominatissimi, me insimules, nequaquam tamen dei gratia conscius mihi sum. Pecunie etenim si studuissem unquam, fuerat olim longe commodior monstratus aditus, qui nunc quidem praesentibus contentus vix olus manduco modica patella. Ita, quod non ob aliud quam evangelii teporem maxime optem locum mutare, si apte fieri posset. Florebit tamen et brevi, speramus, nobiscum divina volente gratia evangelii gloria. Nam iamiam pullulat etiam. Multi enimvero plebei et docti apud nos clanculum evangelio favent. Sed nemo ob principum tyrannidem prorumpere audet et vitia et abusus quosque palam reprehendere. Prebuit et luliacensium dux 30 quoddam de se pietatis specimen, ut videas in appositis suis constitutionibus 31 . Audit etiam male a sacrificulis et monachis noster episcopus 32 . Abrogavit enim seu liberas potius fecit aliquot sanctorum solemnitates, ne pauperes tot diebus festivis gravarentur, et ne peccata flagitiaque tum fieri solita multiplicarentur. Nec vero magni facit bullas, fulmina et execrationes papisticas, quibus se opponit conferens libere beneficia ecclesiastica cuilibet in turno etiam apostolico 33 , ut dicitur. Nam nuper collegium S. Cuniberti 34 , eo quod iussu episcopi possessionem offerenti tedas apostolicas conferre nollet, excommunicavit papa, episcopus vero contra absolvit. Quamvis hec videbuntur ridicula et absona, ut sunt revera minutula, novi tamen aliquid portendere designantur. Nuperrime etiam Zusatum 35 , opulenta Westphalie civitas, crassulos quosque explosit, et qui scripturas vere elucident, admisit. Idem fertur Monasterii 36 , altera insigni Westphalie civitate, attentatum et itidem Vesalia inferiore 37 nonnullisque aliis minutulis civitatibus utpote Lippia 38 et Hammone 39 , usque adeo, ut ni cacodemon dissidium, quale vobiscum fuit, seminarit aut tyrannos in subditos exasperarit, admittet brevi tota Westphalia verum dei ||97ar. evangelium. Sed o utinam idem omnes moribus et vite innocentia (tuo verbo) exprimerent. Sunt et in terra Iuliacensium magnates quidam purum evangelium admittentes, ut comes de Morsa 40 , item opidula quedam, et hactenus dei gratia sine dissidiis et clade. Quod utinam hedere in morem 41 citra scandulum et offensam cuiusquam sic late proserpat, donec omnes uno ore glorificemus patrem nostrum, qui est in celis 42 . Quod nobis donare dignetur, «qui est benedictus in secula. Amen» [Röm 1,25].
Briefe_Vol_02_0107 | arpa |
---|
Caesar anno exacto innumerum in Brabantia pecuniarum thesaurum conflavit. In quem vero usum, cui constabit? Idem multis comitatus novissimis carnisprivii diebus Colonia Ratispanum discessit ibidem principum Germanie comitias accepturus 43 ibique nuntium, ut fertur, expectaturus super negotio Lutherano quod vocant, de quo responsionem petunt legatione imperatoris Svinpfordiae 44 in Francia orientali Maguntinensium episcopus, comes Palatinus cum aliis quibusdam. Verum ut nobis relatum est ex epistola unius nostrorum consulum 45 Ratispanum missi, quam ad suam uxorem dederit, comitiae fortassis frustrabuntur, ideo, utpote scripsisse dicitur, quod Germanie principes nollent in omnibus caesari obtemperare, qui summo conatu studet pape proterviam instaurare. Fertur etiam Romam denuo ab Hispanis et aliis stipendiariis militibus impetitam ob non solutum salarium obsidionis Florenciae 46 et eos maxima damna cardinalibus intulisse papamque ipsum furibundas eorum manus vix erepsisse in castrum Sancti Angeli, quod nunc obsideant Romanis civibus id permittentibus a seseque malum hoc tanquam innoxiis deprecantibus.
Hec sunt, mi Henrice, que latere te nolui. His vale et amantem redama iubeasque communes nostros amicos meo nomine omnes saluere.
Datae Colonie, decimasexta aprilis anno 32.
Theodericus Bitter Wipperford.