[1226]
Autograph a : Zürich StA, E II 336, 185 (neu: 203)(Siegel) Ungedruckt
Erkundigt sich angesichts der Kriegsgefahr im Auftrag [von Ratsmitgliedern] nach der Möglichkeit geheimer Konsultationen mit Zürich. Grynäus' Haus ist erneut von der Pest betroffen.
S. Res gravissimae et periculosissimae, quibus adversarii nostri nos cum Christo conantur opprimere, multae sunt et variae. Et nunc propemodum in foribus stant 1 ut , opus esset consultatione, qualiter per auxilium domini, si res ad bellum perducta foret, nos nostraque resistendo tueremur 2 . In mandatis ergo habeo 3 , mi Bullingere, clam exquirere ex te ut ex fido et taciturno bonoque viro, quanam ratione sit agendum cum Tigurinis tuis, ut consilia, quae tractabuntur, tacita permaneant. Scis enim, quae cauta sint post bellum exitiabile illud de clanculariis reipublicae consultationibus non agendis apud vos 4 . Et sunt tamen ea, quae habentur in manibus nunc talia, ut nihil magis postulent quam taciturnitatem, nihil magis noceat quam ipsa vulgo nota esse. Cupiunt autem nostri prorsus communicata vobiscum illa. Viam igitur tu solus inquiras, qua satisfiat nobis. Quodsi nulla ratio potent inveniri, velim, et hocipsum per te cognoscamus. Quid vero, si rescripseris, Germanice scribas, ut his, qui, quod ago, postulant, tua verba queam proponere?
Vale cum tuis in domino semper.
Basileae, 16. februarii anno 1539.
Os. Myconius
totus tuus.
Domini Grynaei domus de novo infecta est peste 5 .
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, antistiti ecclesiae Tigurinae, fratri in domino venerando suo.