[1288]
Autograph a : Zürich StA, E II 359, 2788r. -v. (Siegelspur) Ungedruckt
Hofft auf Verständnis für seinen Wechsel nach Lausanne; hat sich nach Beratungen mit Otto [Werdmüller], [Leonhard]Hospinian und anderen für diesen Ort entschieden, da sich auch Konrad [Geßner]hier aufhält und da er schon lange Französisch lernen wollte. Konnte nicht bei Geßner unterkommen, hat aber in Béat Comte einen Logisgeber gefunden, der ihn fördern wird. Kann hier freier als in Basel seinen Studien nachgehen; vor allem widmet er sich [der Übersetzung des "Onomastikon" von] Pollux, liest daneben mit Hilfe von Comte das französische [Neue?] Testament, hört theologische Vorlesungen und studiert Cicero. Bittet um Fürsprache, damit er ein Jahr in Lausanne bleiben darf; hier werden die Zürcher und ihre Kirche sehr geschätzt. Es wird berichtet, der französische König [Franz I.1 werde von Ängsten verfolgt. Grüße.
Gratiam et pacem a domino.
Rerum mearum statum foelicissimum esse scias, humanissime pater, nisi quod hoc unum me discrutiat, quod animi vestri de meo consilio sententiam nondum comperi, quam tamen mihi iniquiorem fore non puto, cum omnibus bene consyderatis circumstantiis hoc mihi et utile et honestum fuisse 0mnino pateat. Hoc nunc primum rogo, ut hoc, quicquid Basileae factum est 1 ,
Briefe_Vol_09-177 | arpa |
---|
mea culpa nihil factum esse credas. Quam enim in hac re cautus fuerim, aliorum esto iuditium, quorum consilia in hac re, quae mihi gravissima videbatur, imploravi. Sunt ii praeter Othonem 2 nostrum viri boni et docti. studiorum meorum participes b , inter quos et Hospinianus 3 mei instituti et caussae totius ignarus non fuit, qui eodem modo c in hac re mihi astipulatus est. De loco, quem nam peterem, varie consultum fuit. Multi Argentinam, multi Tigurum, nonnulli Tubingam, nulli tamen, ut Basileae remanerem, suaserunt. Obtulit se tandem Losannae mentio, inde maxime, quod et Conradum 4 nostrum ibi me inventurum scibam et Gallicae linguç studium, quod iam olim pectore conceperam, ibi me absolvere posse sperabam. Deo itaque optimo maximo fidens eo me contuli.
Itineris successus faustus foelixque fuit, adventus longe foelicior; a Comite enim, cuius humanitatem et ante mihi multi prçdicarant, benigno animo receptus sumd. Cum Conrado ob linguç nostrç comertium et suppellectilis, qua omnino caret, raritatem vivere non potui. Familiam, inter quam habito, honestissimam nactus sum nec minus doctam. Non desunt caussae, quibus et doctior et melior fieri possum.
Studia mea eadem, imo hiberiora sunt, quam Basileae unquam fuerint, quoniam nullis nec familiae nec aliarum rerum impedimentis intricor. Maxima tamen temporis pars in Polluce 6 teritur, quoniam statim post nundinas
Briefe_Vol_09-178 | arpa |
---|
7 praelo committetur. Horam etiam unam et alteram in testamento Gallico 8 lego, quae mihi Berus meus interpretatur, cui ego vicissim in Gallicae e linguae studio adsum. Lectionem theologicam audio, Ciceronis etiam lectionem non intermitto.
Nec nunc aliud quidquam est, nisi quod summis, quibus possum, precibus te rogo et obsecro, charissime pater, quoniam in te harum rerum summa maxime consumitur, tu mihi apud nostros adsis, ut eorum cum voluntate id, quod maxime cupio et e re mea est, facere possim. Fac, queso, concedant, ut per unius tantum anni spatium in Gallia morari liceat. Sed quid Galliam dixi? Losannam volo; hanc etenim, quia pietatis ||2788v. libertati resistit, non cupio. Hic autem non modo, quod reliqua religionis capita attinet, sed et quod eucharistiae sacramentum spectat, liberrime vivere licet. Amamini hic vos ab omnibus; amat vos et omnibus vestram ecclesiam non raro summis laudibus anteponit f d. Beatus Comes, hospes meus, et eo etiam, quod Tigurinus sum, profusius me amat; amatur hoc nomine etiam Conradus noster. Sinite ergo, ut inter nostri nominis amatores aliquandiu versari liceat. Permitte, quaeso. ut diu desideratam Gallicae linguae cognitionem tandem absolvam quam hic aeque ut in media Gallia addiscere licet g ; purissime enim omnis nostra familia loquitur. Hoc certe si concesseritis, ego vicissim curabo, ne ullam omnino inobedientiae speciem in me unquam experiamini, curabo denique, ne meum offitium nulla in re frustra requiratis. Quod cum facere et debeam et velim, gratissimo tamen et alacri animo id fiet, si vos in hac re mihi non defuisse videam. Quare, mi pater, quoniam tu hic plurimum potes et mearum fortunarum h studiorumque hactenus patronus et dux fuisti, ad tuum auxilium maxime confugio hoc certo de te sperans te hoc mihi non negaturum.
Plura non habeo, quod scribam, nisi quod Galliarum regem 9 furiis agitari praedicant et Comes se certo se i audivisse ait 10 . Interdixit, ne quis in toto regno gerat gladium, arma omnia recondidit nec filiae 11 fidit nec filiis 12 ; uxoris 13 quoque fidem suspectam habet. Timet, ne aedifitia, in quibus habitat,
Briefe_Vol_09-179 | arpa |
---|
ruant; domum aliquam ingressurus aliquos, qui aedifitii firmitatem explorent, praemittit, misereque in summa hunc vexat diabolus. Digno tandem etiam peribit supplitio et iam olim debitas poenas persolvet.
Salutabis nomine meo quam familiarissime matrem 14 et uxorem 15 tuam cum tota familia, Ioannem 16 quoque fratrem, cui proxime scribam 17 . Vale, charissime, et me tibi comendatissimum habeto.
13. iulii 1539, Losannae, ex aedibus d. Beati Comitis.
Tui observantissimus
Rod. Gvaltherus.
[Adresse darunter:] Eruditione et pietate clarissimo viro d. Heinrycho Bullingero, patri suo imprimis colendo.