[1481]
Autograph: Zürich StA, E II 364, 70 (Siegelabdruck) Ungedruckt
Der Goldschmied [Hans Stoß?]wird die Münzen nächstens schicken. Leo [Martini] aus Graubünden, der kürzlich in Zürich war, hat seine Gemeinde in Memmingen unter skandalösen Umständen verlassen. Vom Reichstag gibt es noch keine Nachrichten; [Johannes] Fabri ist gestorben. Grüße.
Salus et pax Christi.
Tribunus ille aurifaber 1 , de quo nuper ad me in literis 2 tuis, paratus est numismata illa ad vos mittere, 3 id quod propediem fiet, cum argenti quoque massam ad nescio quem amicum missurus est.
Proinde fuit apud vos nuper Leo 4 quidam Rhetus, Memmingensis ecclesiae minister. Quid fecerit apud vos, nescio; hoc scio illum deserta ecclesia
Briefe_Vol_11_110 | arpa |
---|
et hospite insalutato nec modico aere alieno contracto abiisse, ne quid addam de adulterii suspitionibus, quas incidisse eum quidam referunt. Exigit autem chantas, ut nos mutuum moneamus, et gravissimum est tanto scandab deserere ecclesias, hoc maxime seculo, quo alioqui nullus locus est evangelio.
Ex comitiis 5 omnino nihil nobis est. Fabrum vero nosti vita functum; 6 quo transmigrant, deciarabit dies iudicii.
Vale, amicorum candidissime. Pellicanum et Leonem 7 cum reliquis fratribus salutato diligenter, cumprimis domum tuam.
Ex Constantia, 22. martii 1541.
Tuus Io. Zvick.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Hainricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae pastori, fratri suo.